|
Procès
de réhabilitation
VIII - Traité de Msgr. Élie de Bourdeilles, évêque de Périgueux. |
|
pus reverendi patris domini Helie, episcopi Petragoricensis, in processum JOHANNE condam electe a Deo puelle.
Scriptum est « Si difficile et ambiguum apud te judicium « esse perspexeris et judicum intra portas tuas videris « verba variari, venies ad sacerdotes levitiei generis queresque « ab eis, qui judicabunt tibi judicii veritatem », Deuteronom. XVII, 8. Hujus oraculi sententiam secutus, christianissimus princeps noster et dominus Francorum rex Karolus, cum difficile valde et ambiguum apud se judicium perspexisset de quadam puella quondam, Johanna nomine, que a Rege celorum sempiterno arbitratur illi directa, in suarum miserationum que a seculo sunt immensa multitudine, ad ipsius regis Francorum consolationem et regni liberationem; sed olim per gentem Anglorum capta dignoscitur et graviter inculpata nec non morti tradita ; ex quo verba multorum intuitus est variari utrum a bono vel nequam spiritu adducta venisset, et an, tale quale sustinuit judicium, subire ac sic tali sententia veraciter criminari et equa judicii lance condemnari potuisset : veniens, inquam, idem dominus noster rex, vocavit sacerdotes levitici generis, hoc est pontifices et sacerdotes Ecclesie quos ad hoc eligere censuit, querens ab eis judicii veritatem. Inter quos sue regie majestatis pia dignatione, me, fratrem Heliam, sacri ordinis minorum, presbyterorum minimum, Petragoricensem vocatum episcopum, licet ignorantie caligine creberrime prepeditum, jussit annumerari et per suas patentes litteras a me, suo pusillo, rei hujus veritatem sciscitari. Cujus imperiis secundum exiguitatis mee portionculam, obnixe parere curavi, et processus summarium contra eamdem Johannam agitati seriose percucurri atque sententiam contra eam latam pernotavi; et ea que circa hec minus male sensi, prout denotantur inferius, disserui.
Unde illa sententia lata contra ipsam Johannam continet viginti articulos, in quibus reputatur :
Primo, revelationum et apparitionum divinarum mendosa confictrix. Secundo perniciosa seductrix. Tertio presumptuosa. Quarto leviter credens. Quinto superstitiosa. Sexto divinatrix. Septimo blasphema in Deum et sanctos et sanctas ipsius Dei in suis sacramentis. Octavo contemptrix legis divine. Nono sacre doctrine et sanctionum ecclesiasticarum prevaricatrix. Decimo seditiosa. Undecimo crudelis. Duodecimo apostatrix. Tredecimo schismatica. Quatuordecimo in fide nostra multipliciter errans. Quintodecimo in Deum et sanctam Ecclesiam multis modis delinquens. Sextodecimo ipsi Ecclesie, domino pape ac generali concilio expresse, indurato animo obstinanter atque pertinaciter sumittere se recusans. Decimo septimo pertinax. Decimo octavo obstinata. Decimo nono excommunicata. Vigesimo heretica.
De quibus videndum est per ordinem utrum eadem Johanna ex toto tenore processus contra eam agitati, talis ut asseritur, fuerit censenda.
Et primo, quantum ad primum articulum, in quo inculpatur tanquam revelationum et apparitionum divinarum mendosa confictrix, causam quare talis censeri debuerit decurso processus toto summario, non invenio sufficientem ad condemnandum, nisi occasionem sic eam criminandi sumpserint ex eo quia dixit se beati Michaelis et sanctarum Katherine et Margarete visionem habuisse et voces eorum audivisse et allocutos eam fuisse, que non sufficentia reputo. Pro cujus quidem articuli elucidatione et ipsius Puelle pia excusatione, notandum duo esse officia beatorum angelorum, unum inquam Deo assistere, aliud vero ministrare sicut colligitur ex illo Danielis capitulo VII [VII. 10] : « Millia millium ministrabant ei et decies milles, centena millia assistebant ei. » Assistere nempe est faciem Dei contemplari et ab eo revelationes per theophanias recipere ; nec non laudes divinas in plenitudine glorie sue sine fine promere atque resonare. Ministrare vero est nuntiare pro temporis opportunitate vel operari secundum officium, est enim ministerium officii et nuncii, unde sunt omnes administratores spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis, Ad Hebreos primo [Ep. Pauli], et secundum hoc ipse summus et optimus universorum conditor Deus, qui superna celorum regna eisdem beatis spiritibus angelicis decoravit, ad laudem et gloriam atque honorem sui nominis ac majestatis etiam, eorum ministeria miro ordine dispensavit ad orbis administrationem et bonum regimen universi. Ita ut quidam eorum presunt Ecclesiis, sicut Michael nunc dicitur princeps Ecclesie, sicut olim Sinagoge ; unde ipse cum diabolo de Moysis corpore altercatus est, ut dicitur in epistola beati Jude apostoli [9], ex eo quod diabolus ejus corpus prodere vellet, ut ipsum pro Deo Judeorum populus adoraret, et ipse sanctorum animas recipit et in Paradisum exultationis producit. Ipse, inquam, princeps magnus tempore Antichristi consurget et stabit pro electis Dei, Danielis XII, et alii aliis Ecclesiis particularibus presunt, ut luculentius invenitur Apocalipsis 2 et 3, quasi per totum, et beatus Gregorius hoc docet II, 24 Moralium [in Job]. Quidam vero regnis et regionibus, ut dicitur Danielis X : « Princeps regni Persarum restitit mihi » et ibidem : « Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum » [X. 13 et 20]. Quidam autem personis, ut inquit Jhesus : « Angeli eorum in celis semper vident faciem patris mei qui in celis est. » [Ev. Math. 18. 10], et Actorum, cap. XII [15] « Angelus ejus est. » Etiam angeli angelis presunt, ut satis elicitur ex Zacharie cap. n [7], et ex dictis magni hierarche Dionisii, De angelica hierarchia : « De hac tamen prelatione « sanctorum angelorum in suis distinctis ordinibus, nunc « super sedeo. » Secundum autem has prelationes supernorum ac beatorum spirituum de quibus pulchre tractat Isodorus Ethimologiarum libro primo, cap. v° et que maxime sunt ad custodiam humane fragilitatis, secundum beatum Gregorium, sunte efectus multiplices, apparitiones varie et allocutiones mire.
In quantum siquidem presunt Ecclesiis effectus est purgare, illuminare et proficere, nam, secundum magnum hierarcham Dyonisium, De angelica hierarchia, cap. x°, ille celestes substantie primo et multiplicius sunt manifestative divini secreti, unde pro ceteris creaturis excellentes et digne habentur angelica monitione, eo quod divina illuminatio ingignitur primo illis et manifestationes divini luminis que sunt super nos per ipsos ad nos defferuntur, unde dicit Scriptura, Gala. III [19], quod lex est « ordinata per angelos ». Angeli etiam ad supernorum cognitionem et amorem provocantes sanctos patres nostros et ante legem et post legem, et eosdem ab errore infidelitatis et prava conversatione reducentes ad veritatem et justitiam, revelaverunt eis aut ordines celestium misteriorum, ut prima Corinth. XII [Cor. n. 12. 2] « Scio hominem », Danielis II, « Revelatum est » etc., x « Annunciabo tibi » etc. [n. 19 et x. 21] ; aut quasdam divinas prenunciationes, ut Ysaie VII [14] « Ecce virgo » etc. ; et Luce primo legitur quod Gabriel angelus docuit Zachariam sacerdotem summum misterium quod ipse a Deo didiscerat, scilicet primum preter spem divina gratia nasciturum futurum prophetam, qui mundo salubriter manifestaret dominice incarnationis misterium. Idem etiam angelus beatam Mariam docuit misterium quod ipse a Deo didiscerat, scilicet Deum assumpturum carnem de illa. Item legitur in capite primo quod angelus docuit Joseph vere adimpleta esse que promisit Deus de Christo. Nec dedignantur sancti angeli etiam pusillos, unde alius angelus evangelizavit pastoribus per solitudinem et silentium purgatis, ut apti fierent percipiendis revelationibus angelicis Christi nativitatem; et cum eodem angelo multitudo celestis exercitus mortalibus formam illam laudabilem ad glorificandum Deum tradidit : « Gloria in excelsis Deo etc. » Luce II [14]. Et alius angelus nequaquam despexit Agar, ancillam Abraham, in afflictione positam, in solitudine Bersabee errantem blande consolans et vocans eam de celo, Genesis XXI [14-17]. Ad idem beatus Dionisius : « Commemoro etiam precipuas annunciationes angelorum in terra exhibitas. Si quidem cum Dominus Jhesus qui supersubstantialiter preeminet etiam celestibus spiritibus humanam naturam assumeret, manens tamen in perfectione nature divine non a se repulit ordinationem quam ipse cum Patre et Spiritu Sancto constituerat, scilicet ut humana seu eeclesiastica hierarchia per angelicam disponatur, sed obedienter se subdidit in eo quod homo ». Hec ille. Et idem in hoc capite angeli sanctos hierarchas humane seu ecclesiastice hierarchie seorsum agunt ad splendores sapientie sibi cognitos. Idem sentire dignoscitur Hugo de Sancto Victore, super angelicam hierarchiam ejusdem beati Dionisii libro commentariorum, in capite « tribus hierarchiis » et in expositione littere, lib. X°; et lux Ecclesie Gregorius, super Luc, cap. XXIV.
In quantum autem idem beati spiritus angelici presunt regnis et regionibus, eorum officium est curas mundi administrare et regere omnia jussa Dei, ut docet Ysidorus, De summo bono, libro primo, cap. X; civitates custodire, Ysaie VI°; in adjutorium populo Dei venire, ut Michael Danielis X° et XII°, et Numerorum XXII, de populo Israel, et primo Regum, cap. V. Recolitur quod angeli veniunt in occursum Helisei et in adjutorium et liberaverunt eum et civitatem, in qua erat, de manu regis Syrie et omni exercitu, suos inimicos visibiles et invisibiles arcere. De invisilibus Thome V° [Tobie V] et David Ps. 33 [8]. Unde beatus Gregorius, lib. XV Moralium : « Angelicos spiritus Dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates ereas non ignoramus, que tamen certamina non labore sed imperio pugnunt, quia quicquid agendo contra immundos apetunt ». Ex adjutorio cuncta regentis possunt de visibilibus dupliciter, scilicet ab eis salvando et liberando, Exodi XIV, ac eos justo Dei judicio interdum percutiendo, primo Regum, cap. XIX; de angelo qui percussit in castris Assiriorum etc., lib. secundus Paralipomenon, cap. XXXII [21].
In quantum autem presunt personis, sancti angeli sunt custodes nostri, unde unicuique hominum ab exordio suo deputatur angelus, ad custodiam non solum electis, verum etiam reprobis ; nam et Antichristus habebit deputatum suum angelum qui, licet propter nimiam obstinationem suam non sit habiturus ad promotionem, habebit tamen ad accusationem et ut appareat malitia ejus esse totaliter ab eo, cui Deus non substraxit communia beneficia, retrahendo a malo que aliis communiter impenduntur, juxta dictum domini Pe. Aureoli II° Sententiarum distinctio secunda q. 1°. Unde et a multis malis cessabit retractus ab angelo custode et hunc effectum ad minus semper consequitur angelus per custodiam in quantumcumque obstinato, ut dicit beatus Thomas eodem libro et di. 32. 3° et prima 2°, qu. 113. Et ad hoc quod sunt homines sub angelorum custodia faciunt auctoritates supra allegate et beatus Gregorius XXI° et XXIV° libro Moralium, et sanctus Hieronimus, et beatus Augustinus De Civitate Dei, et Ricardus, libro De mistico somno, ac Chrisostomus super lib. I.
Hujus autem angelice custodie effectus est multiplex. Primo peccatorum preservatio, unde angelus Domini custodivit sanctam Judith euntem et redeuntem in domo Holofernis et non permisit eam coinquinari, sed sine polutione peccati revocavit eam; ejusdem cap. XIII. Secundo ad bonum promotio et morum instructio ut Thobie V°, « De Thobia filio et uxore ejus Sara », et XII° cap.
Tertio divine voluntatis revelatio, ut Judith c. VIII° et XIII°, de Manasse et uxore, et quomodo docuit eam et revelavit divine voluntatis beneplacitum, nempe Dei angelus beatissime, virgini et martyri Christi Quiterie revelavit quod acceptum esset de ea divine voluntatis et sue conversationis sanctissime modum docuit, ac locum orationis a Deo sibi deputatum ostendit atque gloriosum martyrii triumphum eidem imminere predixit.
Quarto castitatis et virginitatis conservatio, unde angelus Domini conservavit Sarram, uxorem Abraham, ne pollueretur in domo Pharaonis flagellando eum plagis maximis secundum Nicholaum de Lira, innitendo dictis Hebreorum, Gen. XII. De beata Cecilia legitur quod angelum Dei habebat amatorem, qui nimio zelo custodiebat corpus suum ut virginitas ejus inviolata conservaretur. Nam angelis semper est cognata virginitas, ut beatus docet Hieronimus in sermone, ac soror angelorum asseritur a Cypriano, libro De virginitate; quare et virgines angelis assimilantur, beato profitente Ambrosio, libro De viduis, et Chrisostomo, super Matheum et glos. I Corinth. VII; a nuptiis enim abstinere cum sancte virginitatis proposito angelorum est imitatio, ut ait Danielis libro x° cap., et licet angelice custodie sint alii effectus quam plurimi, isti tamen ad presens et ad nostrum propositum sufficiant.
De apparitionibus autem et allocutionibus sanctorum angelorum suaviter procurendo pluries, factis sepe hominibus, testante sacro eloquio, didicimus, et tam viris quam mulieribus non ambigimus, ut Genesis XV, XIX, XXI, XXII, XXXII ; Exodi IX, Num. 22; Judicum III, VI, XIII ; Regum III, XIX, 1° Paralipomenon XXI; Thobie III, IX ; Isaie V [VI] ; Danielis II, III, IV, IX, Za. I, II, Matthie I, XXV; Luce I° [11] ; Joh. IIa ; Actorum VI°, VIII0, XII°; Apocalipsis quasi per totum.
Ad idem sanctorum animas mortalibus sepe apparuisse et allocutas, fuisse in sacris codicibus et sanctorum gestis aperte legimus, sicut in transfiguratione Domini apparuerunt apostolis Moyses et, Helias cum eo loquentes, Matthei XVII° et Marci IX°, ac multi sancti surrexerunt cum Domino et apparuerunt multis, Mathei XXVII°; unde etiam beatus Gamaliel apparuit Christi sacerdoti Luciano et misit ad Johannem episcopum Hierosolimitarum; et beatus Petrus apostolorum primicerius apparuit Agathe sanctissime et eam dulcissime est allocutus cum per eum Dominus mammillam suo pectori restituere dignatus est ; et eadem beata Agatha apparuit beate Lucie matrique sue Eutherie ; et beata Agnes virgo sui transitus die cum multis virginibus suis parentibus apparuit eosque dulciter allocuta est; et alie quasi innumere, quas pertranseo, apparitiones mirabiles facte sunt tam angelorum quam sanctorum, de quibus quomodo fiant disserere expedit ad nostrum propositum consequendum.
Unde hujus apparitiones tripliciter fiunt illuminando scilicet ad sensum, ut patet quando angelus vel spiritus manifestat aliquid in assumpto corpore. Unde sancti angeli, cum sint incorporei, ut profitentur magi, libro secundo Sententiarum, distinctio V, assumunt aliquando, corpora Deo preparante, adimpletionem ministerii a Deo injuncti ; de quibus quidem corporibus assumptis tractat beatus Augustinus, tertio libro De Trin., cum enim homini pro statu isto non conveniat aliquid intelligere sine fantasmate sensuum, De anima, quia nihil est in intellectu quin presens fuerit in sensu, et volenti intelligere de necessitate occurunt corpuscula, beato asserente Augustino IV° supra Genesim ad litteram ; et beatus Dyonisius, De angelica Ierarchia, dicat quod non est possibile aliter nobis suportare lucis divinum radium, nisi varietate sanctorum velaminum allegorice circumvelatum, suple de lege communi. Patet quod ad hoc, ut res distincte a nobis sentiantur et imaginentur, necessarie sunt species sensibiles et ymaginabiles in organo sensus et ymaginis subesse extenso, ut deducit egregie Ricardus I, qu. « De angelis », et ob hoc angeli sancti nos illuminaturi et nobis occulta revelaturi, assumunt sibi corpora in quibus possint nostris sensibus se representare et apparere ac docere dispositive et circa nostras ymaginationes, sine tamen novi fantasmatis causatione seu productione operari. Hujusmodi autem apparitiones fiunt etiam interdum non in assumpto corpore, sed tantum in voce, sicut ad Samuelem, primo Regum, cap. III°, et ad Heliam Tesbitem in monte Dei Oreb, III° Reg. 19, et ad dilectum Domini Johannem, Apocalipsis primo.
Etiam loquitur angelus Domini dupliciter homini, primo modo verbo vocali, in assumpto corpore. Sed tunc, sicut non profert sonum in organis materialibus secundum naturam, ita nec circulariter immutat modum quemadmodum est in voce naturali, unde non auditur nisi ab illo ad quem ordinatur, sicut patuit de beato Severino, Colocensi episcopo, qui audivit voces angelorum psallentium animam beati Martini in celum defferentium, quas archidiaconus ejus, qui ei adherebat, non valebat audire ; donec prostrati terre ipse et beatus episcopus, dum de pietate sunt ut hoc et divina pietas audire permitteret, quod et factum est. Et est simile in apparitionibus ipsorum sanctorum angelorum quos quidem vident et alii, eque propinqui, non vident, ut apparet in Heliseo et puero ejus, IV Regum 6.
Secundo modo loquitur angelus homini per impressionem rerum sensibilium nostro instrumento imaginis, et sic loquitur vigilantibus et dormientibus, et hanc potestatem etiam diabolus habet, unde sepe apparet hominibus et loquitur in aliquo corpore non ut angeli sancti ad illuminationem, sed ad illusionem sive ludificationem, et hoc si permittatur a Deo et angelis sanctis, ut ponit Ricardus supra et declarat diffuse novem ludificationis modos ad sensum; et sicut dictum est supra de angelis bonis, ita et de malis, qui locuntur homini dupliciter quandocumque sensum immutando, et hoc vel imaginem alicujus rei imprimendo instrumento visus, vel objiciendo in sui similitudinem alicujus rei, ut ad plenum deducitur ibi secundo.
Tercio modo loquitur diabolus homini per impressionem rerum sensibilium instrumento ymaginis, et hoc facit quandoque vigilantibus, quandoque dormientibus, ut tangit Glo. ca. 38°, et sic immittit cogitationem mali. Nam et secundum apostolum, IIa Corinth. XI [14], « ipse se transfigurat in angelum lucis », Glo. I; ostendit se quasi angelum Dei, scilicet christianum, vel aliquem celestem angelum, ut decipiat quod et ad erumnas hujus vite pertinet, et sumitur a b. Ambrosio Augustinus De Trinitate Dei, ut colligitur ex eadem glosa. Transfigurat enim se ad tentandum eos quos ita erudiri opus est, vel ad decipiendum aliquos prout justum est, ad quod magna Dei miseria necessaria est ne quisquam, cum bonos angelos amicos se putat, habeat demones fictos amicos eosque tanto nocentiores quanto astuciores et fallaciores patitur inimicos ; et idem beatus Augustinus super Genesim, lib. XII°. Discretio difficillima est cum spiritus malignus quasi tranquillus agit, ac sine vexatione alia corporis, assumpto humano spiritu. Dicit vera et utilia, transfigurans se in angelum lucis ad hoc ut, cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. Hoc discerni posse nullo modo arbitror, nisi dono Dei, de quo ait apostolus alias discretio spirituum; ideo sancti qui « Spiritu Sancto inspirati locuti sunt », II° Petri, 1°, in quibuscumque apparitionibus et visionibus et collocutionibus et vocibus factis, sive in somnis, sive in vigilia, minime decipi seu falli aut illudi potuerunt, habentes discretionem spirituum ipsius Spiritus Sancti dono. Hoc amplius certa experientia probantes ex suavitate et gustu et intimo sapore dulcedinis spiritus Dei, ut tangit glosa ordinaria, Ecclesiast. XXXIV [6] super illo verbo « nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio », et beatus Gregorius, libro quarto Dialogorum; et per quos Deus omnipotens, pius et bonus, super omnia benedictus, docuit Ecclesiam suam sanctam tot evidentissimis testimoniis, tantis signis et prodigiis confirmatis, quod ea non nisi per eum fieri potuerunt, secundum Ricardus, De Trin., libro primo ; et per quos est sacra scriptura presentialiter inspirata et divinitus revelata ac sufficienter nobis tradita, atque in omnibus necessaria et non superflua, ut notat doctor subtilis, magister Johannes Scotus, in prologo Sententiarum qu. 2a. Quorum tam prepollens et gloriosa virtus extitit ut non solum demones eos illudere non presumerent, sed et eorum presentias sustinere nequaquam valerent; ista tamen quia non sunt presentis speculationis et prolixa egerent discussione pertranseo.
Sed ab illis quibus non est tum primus spiritus Dei datus, nec in tanta plenitudine non est, demon seu Sathanas, si se transfigurat in angelum lucis et se conspectui hominis objiciat, etiam si credatur angelus bonus vel Christus propter hoc statim suscipiendus, nec adorandus neque sequendus simpliciter secundum doctrinam doctoris irrefragabilis magistri Alex. de Alis, 3° Sententiarum, qu. XLV, articulo tertio, nec secundum eum excusaretur ignorantia facti et assignatur hujus triplex ratio. Prima est quia quilibet est premonitus per sacram Scripturam quod angelus tenebrarum transfigurat se in angelum lucis, ut II Corinth. XI°, et Mathei XXIV : « Multi « venient in nomine meo etc. » et ideo quilibet tenetur discutere et non statim adorare. Secunda ratio est quia quisque habet remedium orationis, ad quod confugere debet, quoniam si oraret Deum toto corde ut revelaretur ei veritas, Deus non permitteret eum decipi; in hoc enim casu intelligitur id Jo. XV [Joh. XVI, 23] : « Si quid petieritis Patrem in nomine « meo dabit vobis », scilicet quod est Jhesus quod interpretatur salus, hoc est quicquid petieritis ad salutem, secundum quod exponit beatus Augustinus. Patet ergo ex hoc quod qui non orat, non adhibet omnem diligentiam quam debet. Sic oravit sanctus presbyter Lucianus, post apparitionem sancti Gamalielis in inventione sancti Stephani, dicens : « Domine, si hec visio est ex te, presta ut et iterum ac tertio manifestetur mihi », et post in orationibus et jejuniis sese constituit, donec de visione quod ex Deo esset plene cognovit et certiorari promeruit. Tertia ratio quia facillime posset unusquisque vitare periculum, scilicet apponendo conditionem hoc modo : « adoro te si tu es Christus », aut si appareat angelus : « adoro te, si tu es angelus bonus, adoratione siquidem que debetur angelis bonis ».
Hiis igitur scilicet oratione et conditione diligenter ac omni vigilantia et sollicitudine adhibitis, que quidem sollicitudo, secundum beatum Augustinum in Enchiridio, non est inutilis in his diebus malignis, ne, cum Sathanas se transfi-gurat, fallendo ad aliqua perniciosa seducat; si sensus corporis fallit mentem, vero non movet a vera vectaque sententia qua quisque fidelem vitam gerit; nullum est in religione periculum, vel cum se bonum fingens ea facit, vel dicit que bonis angelis congruunt; etiamsi credatur bonus, non est error peri-culosus aut morbidus, ut dicit glossa in capitulo preallegato, que a beato Augustino sumpta est.
Concludo igitur quod apparitiones bonorum angelorum fiunt ad sensum, quod etiam malis interdum permissum est, ut supra deductum est.
Secundo fiunt illuminando intellectum et talis illuminatio ad intellectum solum perfecta est. Non dicitur tamen quod angelus non illuminat intellectum efficiendo cognitionem in anima, quia non in intellectu novam speciem creare, nec habitum novi luminis causare, sed nec ejus intentionem quo vult convertere potest, que tria requiruntur ad cognitionem. Illuminat autem intellectum excitando et disponendo et lumen divinum in nos transfundendo ; unde tria removet in anima, scilicet ignorantiam et nubila fantasiarum ac fallacias phisicarum spirationum, revelationi contrariarum, et facit in
fantasia transmutationem specierum, componendo et dividendo secundum exigentiam rei quam vult revelare. Item irradiat lumen intellectus sui super illas, ut moneant intellectum nostrum, ut sic plura et subtiliora videri possint in lumine duplicato. Item excitat intentionem anime aliquo motu, ut convertat se super illa fantasmata abstrahendo ab aliis. Ad hoc facit quod dicit Avicenne, III° Metaphysice c. quarto, quod nos imprimimur id est disponimur ab intelligentiis ; et beatus Gregorius ait, XXXV° Moralium, versus principium, nonnunquam vere etiam per angelum humanis cordibus ista loquitur, ut ipse angelus mentis obtutibus presentetur ; non tamen loquitur idem sanctus de nostra cognitione naturali, sed supernaturali, quod est per lumen propheticum, ut dictus Ricardus de Media Villa exponit.
Tertio fiunt apparitiones illuminando et accendendo affectum, et sic nos perficiunt secundum illos tres actus, quos eisdem sanctis angelis attribuit beatus Dyonisius, De angelica Hierarchia. Unde ipsi affectumno struminflammant et incendunt ad amorem divinum excitando et adjuvando, quod significari potest per hoc quod ad Ysaiam prophetam « Volavit unus de seraphin cum calculo etc. » Ysai. VI° [6].
Nunc superiora, que descripsi et taliter qualiter deduxi, applicando, non dubium quin, in tam excelso regno ubique terrarum celebri atque famoso sicut hoc Francorum fore dignoscitur, quod et illud christianissimum, a Christo glorio-sum atque colendum et tota mente totaque animi virtute usque ad mortem inclusive amplectandum, nomen accepit, derelictum fuerit quin semper habuerit Dei omnipotentis angelos sanctos ad custodiam, quorum aliqui prefuerunt ecclesiis, alii regno et regni partibus, ac reliqui personis singularibus expressis, et de se satis veritas liquet. Cum igitur olim tempore prefate Johanne ipsum regnum gravibus pressuris, jacturis et tribulationibus foret expositum, adeo ut ei de propinquo imminerat excidium, ac sic collaborentur ecclesie, desolarentur civitates et populus innocens duceretur in captivitatem et predam, clamaveruntque ad Dominum, et esset cor regis fiduciam habens in Domino qui non dere-linquit sperantes in se et de sua virtute gloriantes humiliat, pie credi potest ut angeli sancti Dei custodes venerunt in adjutorium et, per ministerium unius puelle virginis, Domino cooperante ac totum principaliter efficiente, liberaverunt regnum de tantis quibus subjacebat discriminibus. In sacris nempe codicibus sepe legimus quod omnipotens Dominus flagella immitit interdum per bonos, interdum vero per angelos malos, non ut perdat, sed ut convertat et misericorditer corrigat, et ab eternis suppliciis eruat, et hoc de illis est intelligendum qui presentibus suppliciis commutantur in bonum, et sic perseverant. Qui autem inter flagella duriores et deteriores fiunt ut Pharao, presentibus eterna connectunt de mente Magistri sententiarum, lib. IV, dist., et beati Augustini super illud canticum : « Ignis succensus est » etc., Deuteronomii xxxn [22] et venerabilis Bede super id : « Et ecce offerebant ei paraliticum » Mathei ix [2], et De penit. dist. iii § « Auctoritas » [D. G. n. 33. 3. 42]. De flagellis immissis per angelos bonos scribitur Genesis xix, de submersione Sodomorum, et II Regum, 4, de angelo Dei percutiente populum propter peccatum regis David. De immissis autem per angelos malis Petri na misit in eos iram indignationis sue ; indignationem, iram et tribulationem immissiones per ange-los malos et loquitur percutione Egyptiorum et Job, primo de percutione animalium et pastorum et liberorum, secundo ac 8 proprii corporis ipsius sancti Job ; et primo Regum xvi, de Saule qui exagitabat spiritus nequam ; et IIa Corinthiorum, cap. xn, de beato Paulo, cui datus est stimulus carnis angelus Sathan et sic Altissimus creator omnium Deus, ut declaravit magister Nicholaus de Lira, Gen. 22, ut sequitur, utitur scilicet angelis, tam bonis quam malis, ad executionem justitie.
Nusquam tamen legimus ut malis utatur ad liberationem a malis et exhibitionem misericordie. Unde in percussione Egyptiorum utebatur malis angelis, ut supra dictum est, sed in liberatione populi Israel de manu eorum, utebatur bonis angelis, nam eidem populo dictum est : « Ecce ego mittam angelum meum qui precedat te et custodiat in via et introducat, etc. », Exodi xxiii [20]; nam precedebat angelus in columna nubis per diem et ignis per noctem, Exodi xiii et xiv. Sic patet differentia quia bonis et malis utitur angelis omnipotens Deus ad punitionem et executionem justitie, seu etiam exercitium patientie ; non tamen utitur angelis malis ad liberationem propriam et exhibitionem misericordie, ut prefertur, cum hujus sacri ministerii capaces non existant plurimis rationibus, que causa brevitatis omitti possunt.
Cum igitur prefata puella Johanna missa fuerit ad regem Francie, tunc afflictum et humiliatum sub potenti manu Dei, et ad regnum in toto graviter flagellatum per gentem Anglorum, Deo permittente et forte bonis vel malis angelis, hanc divinam justitiam invisibiliter exequentibus per visibilia opera bellica ipsorum Anglicorum, qui, ut totum regnum sue ditioni subjacerent, omnes quasi regios fines debellabant et in pluribus subjugabant, citra injuriam et prejudicium quorumcumque semper loquendo, sine titulo saltim approbato per Eccclesiam et noto. Missa inquam hec puella ad liberationem et consolationem regis et regni, ad quam liberationem et consolationem non concurrunt angeli mali, ut supra deductum est, et liberavit regnum de manibus dictorum Anglicorum ministerialiter Domino misericorditer cooperante, ut pie credi potest.
Sed quia ipsa Johanna in sententia condemnationis, ut supra dicitur, reputatur revelationum et apparitionum divinarum mendosa confictrix, hoc est dictum quod ipsa confixerit illas revelationes et apparitiones de quibus supra se habuisse, cum non habuerit, et quoniam sepe per contradictionum propositiones et earum decisiones veritas interdum melius elucessit, quia secundum beatum Augustinum super Johannem 24, nisi questio in tantum fuerit proposita, non delectabat exposita, ideo ad majorem elucidationem hujus primi articuli propono questionem :
Utrum ipsa Johanna, ex suis assertionibus et confessionibus et alias ex tenore processus contra eam agitati, potuerit condemnari, tamquam revelationum et apparitionum divinarum mendosa confictrix.
Et arguitur primo quod sic, nam, secundum beatum Remigium super Matheum, illi qui ab actibus terrenis et secularibus negotiis requiescunt, perfrui angelica visitatione merentur. Sed hec Johanna implicabat se terrenis actibus et secularibus negotiis, nec requiescebat ab illis ut pote guerris et armis et cum secularibus viris erat habitatio sua. Ergo non merebatur perfrui angelica visitatione. Sic igitur concluditur quod erat revelationum et apparitionum divinarum mendosa confictrix, cum assereret se eas habere et non haberet, secundum hec dicta, ut talis potuit condemnari.
Preterea de hujusmodi revelationibus et apparitionibus nulla unquam potuit haberi certitudo, nisi ex suis assertionibus ; sed illis suis assertionibus non fuit credendum per cap. « Cum ex injuncto », De hereticis [Xa v. 7. 12], quia non probavit per miraculi operationem, nec per Scripture testimonium nunquam se missam eo modo quo Scriptura precepit; quod tamen requireretur juxta nota per Innocentium, Extra, eodem prefato capitule. Igitur potuit reputari confictrix et si dicatur quod illud capitulum solum se extendit ad illos qui mittuntur ad predicationem, et non ad illos qui mittuntur ad alios effectus et officia, patet contrarium quia Moyses, de quo fit mentio in eodem capitulo, non mittebatur ad Pharaonem regem Egypti ad predicationem, sed ad liberationem populi Israel de manu Egyptiorum, et tamen non fuisset sibi credendum quod esset missus a Deo, nisi probasset per operationem miraculi; igitur nec huic Johanne fuit cre-dendum, dicenti se esse missam a Deo ad liberationem regni Francorum de manibus Anglicorum, cum non probaverit, nec per Scripture testimonium, neque per operationem miraculi, et ad hec benefacit quod scribitur prima Johannis iv° [Ep. Joh. i. 4. 1] : « Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. »
Confirmatur quia ipsa Johanna in cedula abjurationis confessa est se esse confictricem revelationum et apparitionum divinarum; ergo ipsa talis debuit reputari et ut talis condemnari, tenet gratiam, quia confessio criminis facta contra se sufficit ad condemnandum et ut pro convicto quis habeatur, et Extra, De confessis, « Cum super » [Xa n. 18. 2]; et De renunciatione, c. « In presentia » [Xa i. 9. 6], De judiciis, c. « At si clerici » [Xa n. 1. 4]. Facit etiam ad hoc quod notat Jo. Andree et Innocentius in capitulo pre allegato « cum super », ii° Romanorum et Luc. xix° [22], scilicet verbo « deponendum », nam in confitentem nulle sunt partes judicis, nisi ut ipse condemnet, ff. Ad legem aquiliam [Dig. ix. 2]. Ad hoc etiam facit quod dicit beatus Thomas, in questione quadam de Quolibet, quod in foro penitentiali creditur homini pro se et contra se, sed in foro judiciali creditur homini contra se et non pro se. Cum igitur ista Johanna asseruit in foro judiciali se esse confictricem, patet quod fuit sibi credendum et sic juste potuit condemnari.
In oppositum arguitur per ea que notat venerabilis Beda et alii doctores super verbo « Nolite judicare », quia de incertis et dubiis non debemus sententiam deffinitivam dare sive temere diffinire, neque de occultis judicare, ut docet beatus Augustinus de sermone Domini. Sed iste revelationes et apparitiones sunt valde occulte, imo nullus potuit seu debuit de eis judicare, sed Deo simpliciter judicium relinquere, cui reservantur omnia occulta, prima Corinthiorum, IV°. Facit hoc c. « Erubescant », dist. XXXII [D. G. i. 32. 11], et c. « Christiana » XXXII0, q. v « Consuluisti » [D. G. n. 2. 5. 20], Extra, De temporibus ordinationam, c. ultimo [Xa i. 11. 17]
Pro solutione hujus questionis premitto quatuor preambula.
Primum est quod de hujusmodi revelationibus et apparitionibus divinis nullus omnino mortalium aliquid judicare, aut aliquid certum noscere valet, cum sint supra sensum et supra rationem, nisi specialiter illi divinitus datum fuerit, sacra Scriptura testante, Sapientie IX°.
Secundum preambulum, quod humane creature in utroque sexu non repugnat ex se hujusmodi revelationibus et apparitionibus divinis illustrari, ymo capax earum extitit; et se eas habere gaudent quam pluries pusilli et magni diversimode, ut supra multipliciter deductum est.
Tertium preambulum, quod nullus fidelium aliquam revelationem et apparitionem divinam firmiter credere et simpliciter confiteri debet, preter eas quas Scriptura divina supernaturaliter inspirata amplectitur, nam dicit Ricardus de X patriarchiis : « Suspecta mihi est omnis veritas, quam non confirmat Scripture auctoritas et sacrosancta mater Ecclesia, Spiritu Sancto edocta, recipit, et fideles suos tenendas docet, alias si secus fiat, periculose agitur. » Unde sententia est beati Augustini, lib. LXIII, quest. « Evangelio non crederem nisi auctoritas Ecclesie me ad hoc coegisset. » Etiam istud preambulum aliis variis et quam plurimis aliis mediis et rationibus deduci ac sacre Scripture testimoniis et sanctorum auctoritatibus multipliciter posset fulciri, si opus esset, sed quia de se notum existit, etiam gratia brevitatis potuit obmitti.
Quartum preambulum quod alias revelationes et apparitiones, ab istis factas et assertas a personis timoratis, potest quisque non firmiter et determinate sed pie credere, dum tamen aliquid erroris, aut quod sit contra bonos mores vel Ecclesie auctoritatem, non contineant, et verisimilibus atque rationabilibus muniantur fundamentis, divinis Scripturis consonantibus, et cum adjecto videlicet quod creduntur salva determinatione sacrosancte matris Ecclesie, ut sic de primis habeatur firma fides de istis, vero opinio cum hoc adjecto. Nam semper in omnibus tenendis requiritur auctoritas Ecclesie salva, ut sentit Aurelius Augustinus libro suprascripto scilicet Questionum et idem De doctrina christiania, lib. III0, dicit « Consulere debet quis regulam fidei quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesie auctoritate percepit. »
His itaque sic premissis, venio ad solutionem questionis proposite, et videtur mihi dicendum quod de illis revelationibus et apparitionibus ipsi Johanne factis, ut ipsa asseruit, utrum vere sive ficte fuerint, nullus hominum viatorum ex puris naturalibus scrutari sufficienter aut noscere potuerit, sive aliquid de eis certum dicere vel diffinire, nisi quibus hoc Deus supernaturaliter dederit, ut supra dictum est; cum dicat apostolus, Prima Corinthiorum II° [11] : « Quis enim hominum scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est; ita et que Dei sunt, nemo cognoscit nisi spiritus Dei ». Verumtamen hoc firmiter tenemus quod omnipotens Dominus, cujus natura bonitas et opus misericordie est, humanas mentes sepe per hujusmodi revelationes et apparitiones illustrare dignatus est, quemadmodum humane saluti ab eterno expedire prescivit, ut ex sacre Scripture testimoniis et sanctorum gestis plene didiscimus ; et de plurimis supra patuit. Hoc iterum scimus quod idem Dominus Deus non alligavit potentiam suam aliquibus causis secundis aut temporibus, neque misericordiam suam minoravit, quin eandem nunc et semper facere possit et velle novit misericorditer, cum nobis salubriter expedire videbit, et quod non repugnat alicui humane creature utriusque sexus his revelationibus et apparitionibus divinis irradiari, ut supra de multis patuit; ergo nulli dubium, illis potuit ipsa Johanna illustrari, et prout ipsas se habuisse eas asseruit. Sed utrum verum sit quod eas habuerit, certum non habemus, eo quia de Scripturis sanctis non habent auctoritatem, neque inter eas, quas Scriptura divina amplectitur et sacrosancta mater Ecclesia recipit, communiantur. Unde sine Ecclesie auctoritate non est eis firma fides adhibenda, nam neque aliquem, quan-tumcumque virtutibus et sanctitate rutilantem atque signis et prodigiis coruscantem. licet venerari pro sancto sine romane Ecclesie auctoritate, ut in capitulo primo Extra, « de reliquiis et veneratione sanctorum » [Xa iii. 45. 1], propter ea que notantur a doctoribus juris canonici in eodem capitulo, ac juris divini super id sacri eloquii : « Videte ne seducamini, multi enim venient in nomine meo », Luce XXI° [8]. Et ob hoc sunt semper omnia Ecclesie judicio omnino subjicienda, quia juxta sententiam beati Hieronimi, XXIV qu. Ia [D. G. ii. 24. 1. 14] : « Hec est fides », que Ecclesia approbat approbandus est, et que reprobat reprobandus est. Sed verum quod sunt quedam media que Ecclesia nec approbat, nec improbat, sicut illa de quibus dubium est utrum sint vera vel ficta, vel utrum sint bona vel mala, quia possunt se habere ad utramque partem, et de istis verbis rationabilior et melior pars eligi sub pietate et totum in meliorem partem interpretari, secundum venerabilem Bedam super Luce, capituloV°. Quia igitur revelationes et apparitiones, quas prefata Johanna se habuisse asseruit, vertuntur in dubium, utrum vere fuerint sive ficte, et sacrosancta romana Ecclesia de eis nihil deffiniverit, nec improbaverit. Ipseque nihil erroris manifesti quod sit contra fidem et bonos mores aut Ecclesie auctoritatem continent, patet quod sunt in meliorem partem interpretande, videlicet quod sunt vere, pie tamen et salva determinatione sacrosancte matris Ecclesie.
Quod, si quis velit easdem revelationes et apparitiones calumniari, propter delationem habitus virilis et armorum, ad hoc dicetur inferius, et licet in his que pie creduntur discredere salva determinatione Ecclesie non sit erroneum, tamen in pejorem partem interpretari est vitium et condemnare prohibitum juxta prefati venerabilis Bede et aliorum doctorum expositionem super verbo « Nolite condemnare », Luce, cap. v. Ex his igitur potest concludi quod prefata Johanna non debuit revelationum et apparitionum divinarum meridosa confictrix condemnari, salva correctione cujuscumque melius sentientis et salva cujuslibet pace opponentium, asserentium et facientium, et eisdem in ajiquo non detrahendo, quia hoc erat in pejorem partem interpretari, etsi objicietur jam dubium non erat quin confictrix foret propter confessionem suam. Dicetur inferius in responsione ad argumentum, quod confessio illa non valuit ad condemnandum.
Rursus alia pars, videlicet quod non erat confictrix, nec ut talis poterat condemnari, multis potest rationibus et verisimilibus judiciis roborari.
Prima ratio sumitur a natura ipsarum revelationum et apparitionum, cum sint proportionabiles cuicumque intellectui humano bene disposito, licet actus supernaturalis sit, quia in talibus eas naturaliter non valet attingere, sed supernaturaliter inspirantur a, Deo juxta notata per magistrum Johannem Scotum in prologo Sententiarum, qu. prima. Et sic ipsa Johanna, asserendo se eas habuisse, nihil dixit Deo impossibile et sibi incapabile, cum esset rationalis creatura ad ymaginem Dei et similitudinem facta que, secundum beatum Dyonisium, capax est ad suscipienda divina agalmata et perceptiva divinorum radiorum et luminum, quod sic per hujusmodi revelationes et apparitiones, ac quibus sepius et indubitanter utitur divina clementia in suis sanctis et electis, non solum in magnis, sed etiam in parvis, ut in Agar ancilla Abraham, de qua supra dictum est, et nedum in bonis, sed etiam interdum in malis propter bonos ut in Balaam Numerorum XXII. Cum igitur dicta Johanna id asseruerit, quod erat Deo possibile et sibi proportionabile, et quod, secundum Providentiam, divine dispensationis creaturis rationabilibus magnis et parvulis sepe prestatur misericorditer, quis hominum in hoc scire potuit consilium Dei, ut hanc puellam illustrare voluerit per hujus revelationes et apparitiones, ac quis ex certa scientia deffinire quivit eam illas non habuisse et tamquam confictricem condemnare? Nec video quod accusantes eam possint neque potuerint sufficienter probare quod hujusmodi revelationes et apparitiones non habuerit, et quod confictrix fuerit quia non erat in potestate ipsorum scire consilium Dei, Rom. XI° [Ep. Pauli, xi, 34]. Et tamen probare tenebantur ut 2a q. 8, c. « Qui crimen », et hoc probationibus luce clarioribus, c. « Accusatorum », ibidem [D. G. ii. 2. 8. 4 et 1].
Secunda ratio sumitur ab etate et fragili sexu ipsius Puelle, unde mulier inferior est viro, quia facta est de viro, ut ait Hugo de Sacramentis secundo libro, pars xi, cap. x, et sic fragilior viro et est sexus muliebris incautus et mollis, sicut dicit Chrisostomus super Mattheum, et debilis, secundum eumdem in Epistola ad Hebreos, omilia xxixa. Sic de se ardua scandere, opus magnarum virium, agere non valet, si hec vera sunt in etate matura, quanto magis in tenera ! Nunc autem Puella in tali fragili sexu constituta et in etate tenera XIII annorum, ex infimis parentibus orta, inter rudes educata, et post pecora custodienda in campis conversata, et a nullo hominum edocta, vel inducta, sed in se ipsa consiliata, cum tali constantia et virtute animi regem adierit, ac cum tanta verborum affluentia, eum allocuta fuerit et tali prudentia, audacia et fortitudine, ac speciebus et differentiis fortitudinis, que ponuntur ab Aristotele in quarto Ethicorum, videlicet : civili, militari, consuetudinali, et virtuosa, que sic gratia boni et electione, ut videtur et fama refert, viguerit, et tam ardua et bellicosa opera, confisa de Domini virtute, tantum ut dicebat, agere presumpserit, qualia viri illustrissimi, nec pugiles strenuissimi, neque milites victoriosissimi, umquam intentare presumpsissent, nec neque potuissent, ut pote ea que fecit in obsidione Aurelianensi et in recuperatione regni ac coronatione regis, que plane omnia miranda et stupenda sunt videre talia fieri, per unam talem qualem supra puellam, cum sint supra naturam et conditionem cujuscumque mulieris, quod aliud pie tamen censendum fore, nisi eam edocta,m et confortatam fuisse ab alio quam ab homine, ac sic revelationes et apparitiones habuisse videtur.
Tertia ratio sumitur a debita judicii rectitudine, quia cum ipsa Johanna firmiter asseruerit dictas revelationes et apparitiones habuisse, et hoc possibile sit, ac in ipsa assertione firmiter permanserit usque quo diem suum clausit extremum, nullus eam estimare et multo minus judicare et condemnare debuit sue fuisse salutis immemorem, juxta c. « Sancimus » [D. G. ii. 2. 1. 25] ; De presumptionibus, c. « Litteras » cum sua glossa [Xa ii. 23. 14]. Quod tamen fuisset si tales revelationes et apparitiones confinxisset et sic usque in fine asseruisset.
Quarta ratio sumitur a sufficientis probationis deffectu. Cum itaque pars adversa sepe dictam Johannam accusaret et diceret esse mendosam, confictricem revelationum et apparitionum divinarum, ipsa hoc negando expresse vel tacite, videtur quod ipsa pars adversa tenebatur illam negativam probare per ea que notantur in capitulo « Bone », De electione [Xa i. 6. 23] cum sua glossa, et in c. « Qui » De probationibus [Xa ii. 19. 10]. Sed illi pro parte adversa hanc negativam non probaverunt sufficienter, ut patet summarium processus intuenti, nec erat eis possibile probare, quia non erant conscii secretorum Dei, igitur neque condemnare ; et hoc maxime refert quod non debuerint in pejorem partem interpretari et multo minus judicare, quia nihil erat ex parte hujus Puelle quod istis revelationibus et apparitionibus re-pugnaret; quia non natura, cum esset creatura rationalis que capax immiscionum supernarum existit, ut supra dictum est; non vita, que virginitate ac devotione et virtutibus rutilabat, saltem humano judicio et ut tenor processus satis videtur innuere et a pluribus fertur, qui eam viderunt ; non causa, quia pro liberatione regni et consolatione veniebat, ubi non utebatur incantationibus nec artibus magicis, sed invocatione sancte Trinitatis et Jesu Christi Domini nostri saluteferi nominis et beate Marie semper virginis. Ex quibus omnibus elici potest, quod verisimile est ipsam Johannam prefatam revelationes et apparitiones habuisse, et sic confictricem judicandam minime extitisse.
Ad rationes in oppositum, et primo ad primam, dicitur quod illa auctoritas indefinite et non universaliter loquitur, et ex eo potius de illis qui ab illis terrenis actibus et secularibus negotiis requiescunt et contemplationi vaccant, quia illi frequentius, intimius et perfectius angelica visitatione perfrui promerentur. Sed non negat universaliter de aliis, unde Judith non se substraxit a liberatione populi Israel de manu Holofernis et tamen bene perfruebatur visitatione angelica, quamvis tamen cetera non sint paria ; et etiam quia ille erat infidelis vel posset dici; quod intelligitur de terrenis actibus illicitis et secularibus negotiis prohibitis, a quibus abstinere videbatur ipsa Johanna, quare non videtur ratio militare.
Ad illud quod objicitur, videlieet quod non fuit ipsius Johanne assertionibus credendum per cap. « Cum ex injuncto », Extra, De hereticis [Xa v. 7. 12], et ad illud « Nolite omni spiritui credere », Ia Johan. iv [1], et alias auctoritates consimiles, licet plures solutiones possent fieri, tamen unica ad presens sufficiat, quod non fuit credendum suis assertionibus firmiter et simpliciter, tamquam articulis fidei vel sacre Scripture aut determinationi Ecclesie seu doctrine sanctorum approbate. Sed bene potest et potuit credi pie, salva tamen determinatione Ecclesie, eo modo quo supra dictum est, et in hoc non videtur dictum capitulum, neque auctoritas obviare.
Ad aliud, cum dicitur quod ipsa Johanna est confessa in cedula abjurationis se esse confictricem revelationum et apparitionum divinarum etc., respondetur quod illa confessio non valuit, neque ipsi Johanne prejudicare debuit ad hoc ut sic sententialiter condemnaretur, pro quo notandum quod ad hoc, ut confessio prejudicet post litis contestationem maxime, plura exiguntur : primo ut confitens sit major XXV annis, quia minor posset restitui contra confessionem suam, ff. De minoribus « Non omnia » [Dig. iv. 4. 44], ff. De confessis, « Certum § In pupillo » et § « Minore » (Dig. xlii. 2. 6].
Item quod sponte et non coacte confiteatur 2a qu. la « Nos in quamquam » [D. G. ii. 2. 1. 1], 15a qu. 5a c. 1 [D. G. n. 15. 6. 1], 22a qu. 5a « Inter cetera » [D. G. ii. 22. 5. 22], et 31a qu. 2a « Lotharius » [D. G. ii. 31. 2. 4] ; Extra, De procuratoribus, c. « Accedens » cum sua glossa [Xa i. 38. 10], De officio et potestate judicis delegati, « Causam matrimonii » [Xa i. 29. 16], et ff. De questionibus, 1. 1 § « Divus », « Si quis ultra » [Dig. xlviii. 18. 1. 5 et 27], et quod hec confessionon sit per juramenta et dolum extorta, « Cum olim », Extra De privilegiis, cum sua glossa [Xa v. 33. 12] ; c. De hiis que vi, metus causa, 1. iii [C. ii. 19. 3].
Item quod sit ex certa scientia, quia si errat in confitendo, et potest probare se errasse, potest revocare hujusmodi confessionem usque ad sententiam, quia non nocet ei : lex « Error facti » Co. De juris et facti ignorantia [C. i. 18. 7] ; ff. De confessis, « Non fatetur » [Dig. xlii. 2. 2]; Extra c. « Ex parte » [Xa n. 18. 3] et ibi Innocentius concordat et Memoriale in Summa.
Item quod fiat coram suo judice quoniam non prejudicaret alias, Extra De judiciis, « Ac si clerici » [Xa n. 1. 4] et C. De confessis, lex una [C. vii. 59].
Que omnia defuisse dignoscuntur in confessione ipsius Johanne, facta in predicta cedula abjurationis. Unde ipsa erat minor annis, cum non esset nisi xix annorum vel eo circa tempore processus contra eam intemptati, ut ipsa asseruit, et sic nondum plenum animi vigorem et intellectum poterat obtinere. Maxime quod non nisi depost fetantes venerat, insuper neque sponte, sed coacte confessa est metu videlicet cruciatus et mortis, unde ipsa cruciabatur durissimo carcere et impellebatur timore ignis ad latus ejus ferventer incensi vel ei prope, et hic metus in verum etiam constantem cadere quin imo et excusare potest, Extra De his que vi metusve causa fiunt c. « Cum dilecti filii » [Xa v. 1. 18], 1. « Isti quidem » [Dig. iv. 2. 8], et c. De transactionibus, 1. « Interpositas » [C. ii. 4. 13] : metus iste continet in se vim, quia, qui metu aliquid facit, violenter id facere videtur et probabilis metus verborum quandoque, ff. De acquirendo hereditate, 1. « Qui in aliena », c. ultimo articulo [Dig. xxix. 2. 6. 7], VII di. c. « Fuerunt » [D. G. i. 7. 2], XXIIIa qu. 8a, «Convenior » [D. G. ii. 23. 8. 21] et « Quicumque » [4] ; metuve judicis 2a qu. la « In primis » [D. G. n. 2. 1. 7]; similiter animus potentis c. eodem titulo « Particulariter », et ultimo. Et isti et omnes metus concurrisse probantur in predicta confessione ipsius Johanne, si processus ejus perspicue inspiciatur. Quare non potuit dici ejus confessio spontanea, sed coacta, et sic non valuit. Sed neque ipsa Johanna in illa confessione perseveravit et sic iterum non valuit, c. « Ex litteris » Extra De divortiis [Xa iv. 19. 5] et in lege preallegata, ff. De confessionibus, « Si is cum » [Dig. xlii. 2. 4]. Unde ipsa dixit, post abjurationem, quod voces fecerunt sibi magnam pietatem de illa grandi proditione abjurationis, per eam facte pro salvando vitam suam, et quod ipsa se damnaverat pro salvando vitam suam. Item dicebat quod ille qui predicabat erat falsus predicator et plura dixerat se fecisse que non fecerat. Item quod, si diceret quod Dominus eam non misisset, ipsa damnaret se, et quod veraciter Deus eam misit, et quod revocationem fecit pre timore ignis.
Sed dicet aliquis : Nonne ipsa Johanna, de qua loquimur, peccavit mortaliter confitendo se fore illaqueatam tantis erroribus et alias se esse talem qualis in prefata cedula abjurationis asserebatur, cum se talem non crederet et sic contra veritatem et conscientiam faceret? et videretur quod sic, quia qui facit contra conseientiam edificat ad gehennam, secundum glosam ad Rom. ix°, super illud « Omne quod non est ex fide peccatum est » [Ep. ad Romanos, XIV, 23]. Facit ad hoc c. « Litteris », De restitutione spoliatorum [Xa ii. 13. 13], et De symonia, « Per tuas litteras » [Xa v. 3. 32], et xxviii, qu. 2, « Omnes » § « ex his » [D. G. n. 28. 2]. Quamquidem conscientiam beatus Jheronimus synderesim nominat in glossa Ezechielis p°, et Basilius naturale judicatorum et dignum dicit quod est lex intellectus nostri; et ipsam enim qui contra se facit accusat, ut beatus elucidat Thomas diffuse pa 2e q. 29a articulo 16°, et beatus Gregorius Moralium libro XI° et super Ezechiel Omilia 9a et in Regula. Nemo autem edificat ad gehennam ipsi pro peccato mortali pro quo nullus metus excusat, non enim metus qui est quilibet timor excusat, sed majoris mali, ff. eodem titulo, 1. « Metus » [Dig. xxxiv. 4. 4. 33] ut sic timor culpe preferatur timori pene. Nam certum esse debet cuicumque fideli quia pro nullo metu debet quis operari peccatum mortale, sed potius debet quis quelibet mala tolerare quam malo consentire, 32a qu. 2a, « Ita ne » [D. G. II. 32. 5. 3]. Et de hiis que vi metusve cauea
fuerint, canonibus sacris eoneordat Thomas 2a 2e qu. 12a h.
articulo 3°, et Alexander de Aliis, libro 3°, qu. CVa, articulo 2°,
et beatus Ambrosius libro De officiis. Unde neque occisores
corporis contra justitiam sunt timendi, ut XIa qu. 3a « Non
solum » [D. G. II. 11. 3. 77], et causa ex se patet originaliter
per verba Salvatoris, Mat. X° [Ev. Mat. x, 28] et Lu. XII°
[Ev. Luc. XI, 4].
Posset dici quod, licet hec prefate Johanne confessio non
teneret et nulla fuerit ipso jure, quantum ad subeundum tale
quale sustinuit judicium, et ut talis mereretur censeri et
condemnari qualis in cedula prescripta asserebatur per jura
superius allegata, tamen quantum ad peccatum non videtur
simpliciter excusari a toto sed a tanto, metus enim non excusat
omnino peccatum sed attenuat, ut in predicto capitulo « Sacris » cum sua glossa et IIa qu. Ia « In primis » [D. G. II.
2. 1. 7], De consecratione, di. IVa « Eos » [D. G. III. 4. 118]
cum sua glossa, et in 2a 2e Thomas qu. 4a supra articulo 5°,
nisi esset ibi coactio absoluta, ut 51a di. « Presbiteros » [D. G.
I. 50. 32], et hoc videtur ipsa innuere in hoc quod dicit, quod,
post abjurationem, voces fecerunt sibi magnam pietatem de
illa grandi proditione abjurationis per eam facte pro salvando
vitam suam, et quod ipsa se damnaverat pro salvando vitam
suam, in quibus verbis ostendit se peccasse et de hoc penituisse
et per voces reprehensam fuisse, ideo confessionem
illam retractavit, viresque resumpsit et adeo constanter fortis
effecta est ut nec metu cujuscumque generis tormentorum
sibi illatorum flecti nec revocari potuerit a sua prima assertione,
videlicet quod Deus eam veraciter misit etc, et in
ipsa perseveravit usque ad supplicium ignis quod subiit.
Aliter tamen potest excusari a peccato simpliciter per hoc quod asseruit, quia non intelligebat sie facere vel dicere neque
intelligebat quod continebatur in cedula abjurationis, et sic
non fuit ejus confessio ex certa scientia, quod requireretur ad
hoc ut valeret, sicut supra deductum est, sed erat ibi ignorantia
facti que simpliciter excusat, Extra, De regulis juris, « Ignorantia », libro sexto [Sexte V. 12. 13] et De clerico excommunicato, « Apostolice » in antiquis [Xa V. 27. 9], et De
cognatione spirituali, « Si vir » [Xa IV. 11. 2].
Similiter non fuit ejus confessio facta coram suo judice,
quia non erat de foro domini episcopi Belvacensis, quoniam
hoc esset aut ratione originis et adoptionis, ut ff. De foro
competenti, ad unum, vel ratione domicilii, ut 3a qu. 2a « Quia
ea » [D. G. II. 3. 2. 9], aut ratione delicti, ut Extra, De foro
competenti, « Postulasti » [Xa II. 2. 14], nisi de hoc in glossa
cum criminaliter et in personam ageretur, neutro istorum
modorum sortiebatur ipsa Johanna, ut estimo forum dicti
domini episcopi Belvacensis, quare confessio coram eo facta
non valuit neque idem dominus episcopus, salva correctione,
eam judicare non debuit, imo cum crimina forent valde
gravia de quibus illa calumniabatur, remitti debuit punienda
ad judicem ubi, sicut pretendebatur, deliquerat; in Auctentica « Ut nulli judicum » § « Si vero quis comprehensorum » coll. IX
[Novella, C. IX, 17] et ff. De re militari, « Desertorem »
[Dig. XLIX. 16. 3], et ff. De custodia [et] exhibitione, 1. « Solent »
[Dig. XLVIII. 3. 7] faciunt ad hoc vero per Innocentium in
predicto capitulo « Postulasti ». Nam alias videbatur ponere
falcem in messem alienam salva pace et honore judicans,
quod fieri jura tam divina quam humana prohibent; unde
et beatus Gregorius dicit, exponens illam divinam legem
Deuteronomii XXIII° : « Si intraveris segetem amici tui,
franges spicas et manu conteres, falce autem non metes ».
Spicas frangere et manu conterere et manducare, hoc est per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum paleis
expoliare et in Ecclesie corpus amovendo convertere et persuadendo
quasi manducando conterere; falcem autem judicii
mittere non potes in eam rem que alteri videtur esse commissa.
Alia item ratione non potuit idem dominus episcopus esse
judex in hac causa, nec ut ordinarius, ut probatum est, neque
ut delegatus; de hoc ultimo satis patet quia non constat
de ejus delegatione et potestate que requireretur, Extra, De
officio et potestate judicis delegati, « Cum in jure » [Xa I. 29. 31]
cum sua glossa. De utroque, siquidem, quia suspectus eidem
Puelle plurimum habebatur, et causas suspicionis legitimas
habere videbatur, primo propter maximam familiaritatem
et amicitiam alterius partis adverse, scilicet Anglicorum,
Extra, De officio et potestate judicis delegati, c. « Insinuante »
[Xa 1. 29. 25]; ff. De verborum significatione, 1. « Late » § « Amicos » [Dig. L. 16. 223. 2 ] ; similiter propter inimicitias
graves quas dicta Johanna prefatum dominum episcopum
judicem asserebat se habere adversus eam, Ar[gumento]
Extra, De symonia, « Per tuas » et c. « Licet Hely » [Xa V. 3.
32 et 31]; facilius cum repellitur judex quam testis, Extra,
De officio et potestate judicis delegati, « Cum R. » [Xa I. 29. 35].
v. de hoc in glossa et c. « Insinuante » preallegato cum glossa.
Ex his voluit ipsa Johanna eumdem dominum episcopum
judicem recusare, dicens, interrogata ab eodem an vellet se
submittere Ecclesie : « Quid est Ecclesia? Quantum est de « vobis, nolo me vobis submittere, quia estis inimicus meus capitalis. » Hec verba, si intelligantur passive in ipsa Johanna
et non active, non male sonant, alias secus, quia tenemur
inimicos diligere, et quod nihilominus illa verba non prorumperit in contumeliam, sed in sui liberationem, cui exposito
per quemdam quod celebraretur concilium, in quo erant
prelati etiam de parte sua, dixit quod illi se submittebat. Hec habentur ex processu preparatorio, per depositionem
plurium testium. Ejus autem recusatio audiri et admitti
debuit, ut in c. 2° De apellationibus et c. « Cum speciali »
[Xa II. 28. 61] ; periculosum enim est sub judice litigare suspecto,
quod prohibetur 3a qu. Va « Quod suspecti » [D. G. II.
3. 5. 15] et C. De judiciis, 1. « Apertissime » [C. III. 1. 16];
nam judex debet esse benevolus, XLIa di. « Licet » [D. G. I.
45. 4] ; et beatus Ambrosius dicit super : « beati immaculati
judices illi qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla levitate
ducuntur »; concordat Ysodorus, De summo bono, libro 3°,
et Petrus Ravennas in epistolis. Vel saltem, et ut credo melius, remitti debuit ad sedem apostolicam, que indifferens
et minime suspecta cuiquam esse poterat et ad quam majores
cause debent refferri, de quibus agebatur adversus hanc
puellam, ad hoc c. « Ut debitus », Extra, De appellationibus
[Xa II. 28. 59] et De officio legati, « Quod translationem »
[Xa I. 30. 4] cum sua glossa hoc maxime cum ipsa sepius,
et cum instantia ad eamdem sanctam sedem apostolicam
remitti petierit, ut ex tenore processus melius liquet. Et sic
patet responsio ad objecta. Ex quibus omnibus videtur posse
concludi quod sepe dicta Johanna ex suis assertionibus,
confessionibus et aliis ex tenore processus contra eam agitati
non potuit condemnari tamquam revelationum et apparitionum
mendosa confictrix, ymo pie credi potest quod revelationes
et apparitiones quas asseruit, habuit. Sed adhuc
restare videtur magnum dubium pro eo, quia ex sententia
sacre Scripture et doctorum expositione, apparitiones et
revelationes fiunt interdum a Deo, interdum a demone; et
tamen vere sunt que in cognitionem eorum, qui procul sunt
ab humana cognitione, secundum viam nature nos ducunt.
Pro cujus clariori elucidatione, sciendum quod quanto aliquis
est subtilioris intellectus, tanto ejus cognitio se extendit ad
altiora ad que non potest accingere cognitio intellectus magis
rudis qui non potest capere nisi sensibilia et grossa, et si hoc est verum in diversis intellectibus ejusdem speciei, nullo
plus est verum in intellectibus diversarum specierum cujusmodi
sunt intellectus angelicus et humanus; et ideo cum
angelicus sit sublimioris et altioris nature, ut docet beatus
Dionisius De angelica hierarchia et humana ejusdem ierarchie
in c. « De tribus ierarchiis » ejus cognitio ad multa se
extendit, ad que non potest humana cognitio attingere.
Naturalia autem in demonibus remanserunt integra, licet de
gratuitis secus. Nam dicit beatus Dyonisius De divinis nominibus,
cap. II° : « Naturam angelicam nequaquam in demonibus viciatam esse dicimus, sed est integra hoc quantum ad naturalia, et ideo eorum cognitio naturalis ad plura se extendit quam humana. » Cui sententie alludit beatus
Augustinus, lib. IX°, cap. XXII°, De civitate Dei. Cognitio
autem bonorum angelorum adhuc ad plura se extendit in
quantum sunt illuminati lumine gratie et divinis revelationibus,
ut idem docet ibidem. Et sic patet quod demones a
Deo permissi possunt hominibus aliquas veritates revelare,
eis incognitas. Tum quia cognitio eorum naturalis ad plura se
extendit quam humana, ut dictum est, tum quia secundum
beatum Augustinum, libro Supra Genesim ad litteram, plura
de supernaturalibus veritatibus a sanctis angelis aliquando
demonibus revelantur, quas possunt ulterius hominibus revelare
a Deo permissi. Cum igitur revelatio fit hominibus per
demones tales dicuntur magi et arioli, seu prophete demonum;
cum fit a Deo immediate vel mediantibus sanctis angelis
dicuntur discipuli, seu prophete Dei. Considerandum est
etiam quod talis revelatio differt a precedenti non solum
quantum ad causam revelantem, ut dictum est, sed etiam
quantum ad formam revelationis, quia facta revelatio a Deo
et angelis suis nullam falsitatem continet, sed illa que fit a
demonibus frequenter habet admixtam falsitatem, quia,
secundum quod dicit Johannes VIII°, ipse diabolus mendax
est, et pater mendacii [Ev. Joh. VIII, 44] ; et ideo, licet aliquando revelet hominibus aliquas veritates, hoc facit ut
efficacius decipiat et ut ex pluribus veritatibus ab eo predictis
postea sibi credatur in falsitate, secundum quod dicitur in
collationibus Patrum, collatione secunda abbatis Moysi,
et de hoc etiam superius facta est mentio. Rursus sciendum
quod revelatio veritatis, que fit a Deo et angelis bonis, non
solum fit hominibus bonis sed etiam aliquando malis, ut patet
per verbum Salvatoris Matthei VII : « Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus etc. », et subditur : « et tunc confitebor illis ; quia nunquam novi vos, discedite a me. » [Ev. Mat. VII. 22, 23].
Et hoc etiam patet per illud quod habetur III° Regum
XIII° de propheta idolorum qui seduxit prophetam Domini,
et postea facta est sibi revelatio a Deo de morte illius prophete
Domini, eo quod non obedierat voci ejus. Patet etiam de
Balaam, de quo habetur Numer. XXII°, qui fuit propheta
demonum quoniam exstitit magus et ariolus querens revelationes
a demonibus, et tamen alique veritates sibi fuerunt a
Deo revelate, licet ab ipso non quereret; sed virtute divina
fuit demon prohibitus dare sibi responsum, a quo querebat,
et fuerunt sibi revelate veritates a Deo, et compulsus est pronuntiare
quod nolebat, videlicet sanctitatem et prosperitatem
populi Israel, cum tamen contrarium desideraret et hoc factum
est ad commendationem populi Israel et terrorem
adversariorum et principaliter ad gloriam Dei qui erat
ductor illius populi, et ad salutem gentium que, ex prophetiis
Balaam, mote sunt postea ad querendum Christum natum,
ut habetur Mathei secundo. Nec hec est inconvenientia,
quod revelationes fiant a Deo et angelis bonis hominibus
malis aliquando, quoniam revelatio respicit actum intelligendi, charitas autem, que fecit hominem bonum, actum
voluntatis qui preceditur ab actu intelligendi, prius autem
potest esse sine posteriori; et ideo revelatio potest esse sine
charitate, et aliquando fit, ut dictum est; et hoc cedit ad
commendationem veritatis revelate, ut talis veritas testimonium
habeat etiam ab adversariis veritatis et ad bonum
aliorum. Ex his idcirco consurgit dubium quod, licet supra
nominata Johanna revelationes et apparitiones habuit, cum
ille potuerint esse a Deo et angelis sanctis, vel a demone et
angelis ejus, per ea que supra immediate notata sunt merito
potest queri.
Utrum fuerint a Deo, vel a demone; et iterum, si a Deo
utrum eidem facte sunt tamquam bone et veritatis discipule, aut tamquam mage et ariole, nec a Deo misse.
Et arguitur primo quod non fuerunt a Deo nec eidem facte
tamquam bone veritatis discipule et a Deo misse. Quia ille
revelationes non sunt a Deo que legi ipsius summi et omnipotentis
Dei adversantur et contrarie sunt, nam voce veritatis
dicitur « Qui mecum non est, adversum me est » in quibus
verbis ostenditur qui sunt Christi et qui Sathane, scilicet per
opera secundum glosam, quia qui Christi sunt, opera dissimilia
operibus Christi Dei non faciunt, sed potius eisdem in
omnibus conveniunt. E contrario autem qui sunt Sathane
disconveniunt; sed opera Christi sunt adimpletio legis, ipso
testante, qui ait : « Non veni solvere legem sed adimplere »,
Matthei V [17]. Opera autem Sathane sunt solutio seu prevaricatio
legis et contraria sunt; igitur adimplentes legem
Christi sunt solventes autem legem Sathane, judicantur, quia « Imitantur illum, qui ex parte illius sunt », Sap. n° [15]. Sed
ista Johanna que supra in suo exorsu et progressu jugiter solvebat
Dei omnipotentis legem, ergo non erat Christi sed Sathane;
igitur revelationes ejus non fuerunt a Deo sed a demone,
nec eidem facte tamquam bone puelle veritatis discipule,
ymo videtur quod tamquam mage et ariole. Minor probatur quia habitu virili jugiter induebatur et arma deferendo
ad bella profiscicebatur, quod est legem Dei solvere et palam
prevaricare; nam dicit lex : « Non induetur mulier veste
virili, nec vir utetur veste feminea, abhominabilis enim
apud Deum est qui facit hec », Deuteronom. XXII° [5] et in
hebreo dicitur in hac littera : « Non erit vas viri super mulierem », et accipitur in Scriptura sacra pro armatura. Unde
1° Regum, cap. 20, dicitur de Jonatha quod tradidit puero
arma sua, in hebreo habetur « vasa sua »; et sic prohibetur
hic mulieri portare arma et indui veste virili, et abhominabilis
est apud Deum mulier que facit hec; et sic videtur quod ista
Johanna faciens hec non erat a Deo sed potius abhominabilis
apud Deum.
Item arguitur sic illa mulier a Deo missa et bona veritatis
discipula recte censeri non potest, que ab Ecclesia precisa
et Sathane fore dignoscitur tradita, quia secundum beatum
Gregorium ex sola Ecclesia catholica veritas conspicitur et
ipsa sola est que intra se positos valida charitatis compage
custodit; unde et aqua diluvii archam quidem ad sublimiora
subtulit, omnes autem quos extra archam invenit
extinxit, Genesis VII° et 28 qu. p. 1 « Quia ex sola » [D. G. II.
24. 1. 22]. Nam per archam Ecclesia catholica designatur
secundum eumdem super Ezechielem parte 3a Omilie Xe de
archa Noe. Unde extra eam nullus potest salvus fieri, neque
alicui quicquam prodesse potest sine ipsius societate et unitate,
ut testatur beatus Augustinus De fide ad Petrum, facit ad
hoc c. « De illis », prima qu. 3 [D. G. II. 24. 3. 8]. Sed neque
quisquam inter filios Dei computabitur quem mater Ecclesia
non genuit et nutrivit ac fovet in Christo, cujus sponsa
est, beato profitente Bernardo super cantica. Nempe tanta
potestate ac divina auctoritate fungitur, ut quoscumque
ligaverit aut solverit in terris, ligati aut soluti sunt in celis, Matthei XVI° et di. 21a « In novo » [D. G. I. 21. 2], 24a qu.
prima « Quodcumque » [D. G. 24. 1. 6]. Que etiam secundum
Jo. Crisostome super Matheum, Spiritu Sancto regitur et
tanto fulgore superni luminis illustratur, ut nequaquam errare
possit di. 19a « Ita Dominus » [D. G. I. 19. 7] cum sua glossa,
28 qu. 1a « A recta » [D. G. II. 24. 1. 9]. Non habet enim « maculam » neque « rugam » ad Ephesianos V° [Pauli Ep. v.
27] neque potest defficere, quia Dominus rogavit pro ea,
Luce XXII°. Sed illa mulier que virili veste utitur ab Ecclesia
est prescissa et Sathane tradita, probatur per canonem « Si qua mulier » di. 30 [D. G. I. 30. 6]. Ergo non est talis mulier
a Deo etc. Sed sic est quod prefata Johanna veste virili
utebatur, ergo etc.
In contrarium autem arguitur pro parte affirmativa, videlicet
quod [Johanna] fuerit a Deo etc, quia, secundum beatum
Augustinum in libro De fide ad Petrum, demones nec mala
voluntate carere possunt, nec pena. Sed ex mala voluntate
numquam procedit nisi actus malus, juxta sententiam Salvatoris,
Matthei VII°, quia non potest arbor mala fructus
bonos facere. Ergo videtur quod omnis eorum actus malus
sit et quia, ut dictum est sacra Scriptura testante, « imitantur
illum scilicet diabolum qui sunt ex parte illius », Sapientie II
[Sap. II. 25]. Sequitur quod non sunt ex parte illius quorum
actus boni sunt, sed istius Puelle plures actus boni fuerunt,
ut inferius apparebit, ergo etc. In hujus questionis solutione
pro vero fundamento necessaria sunt quatuor preambula,
que supra posita sunt in decisione alterius supra posite questionis,
cum omnibus aliis annotatis in corpore ejusdem questionis
repetere; sed quia ibi posita sunt, hic pertranseo,
verumtamen eis hic presuppositis pro fundamento
Sed quia ex ibi notatis ostensum est pie fore credendum
dictam Johannam revelationes et apparitiones habuisse et
in hanc partem interpretandas debuisse, que quidem revelationes fieri potuerunt, ut dictum est, a Deo, mediantibus angelis
bonis, vel a demone et angelis malis; ideo hic insistandum
est quod fuerint a Deo et quod ipsa Puella bona fuerit et non
maga vel ariola ; et licet hoc non possit in lumine naturali
intellectus nostri videri, nec via rationis sine gratia elevante
probari, vel clare ostendi, videlicet quod eas habuit et quod
a Deo fuerunt rationibus quibus supra, potest tamen ex
quam plurimis conjecturis presumptionibus bonis et causis
seu rationibus verisimilibus deduci non simpliciter determinando,
sed pie suggerendo. Quia ut verbis utar beati Hieronymi
in Epistolis « Melius est pie dubitare quam aliqua temere
deffinire »; unde et Seneca sic preloquitur « De dubiis
non deffinias, sed suspensam tene sententiam », et Ysidorus
De summo bono, lib°. II°, cap°. primo, in hujusmodi verborum
seriem. Prolabuntur ea autem que supra hominis intelligentiam
sunt, scrutanda non sunt. Quicquam supra hominis
intellectum est, scrutandum non est, consilio autem divino
servandum est, ut hoc credatur esse justitia quod divine
placuerit voluntati. Non enimpoterit esse injustumquod justo
complacet judici et Sapientie in° [Ecclesiastici, III. 22] dicitur
: « Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;
sed que precepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus
operibus ejus ne fueris curiosus »; et apostolus dicit « non plus
sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem »,
ad Rom. XII [3]. In his igitur aliquid deffinire temerarium
puto, ex superius prenotatis ; sed meliorem partem, videlicet
quod fuerit a Deo, fovere posse estimo et melius, cum valeat,
ut dictum est plurimis presumptionibus bonis et causis
seu rationibus verisimilibus adjuvari, quarum alique sumuntur
ex parte ipsius Puelle, alie ex parte revelationum et apparitionum, alie ex parte revelanti et apparenti, et alie ex
parte regis et regum precedentium.
Prima ratio ex parte Puelle, sumitur ex eo quia in etate
tenera tresdecim annorum, que puritati et simplicitati ac
pueritie censetur proxima, atque de post fetantes assumpta
est, ut supra fuit dictum, et adiens regem dixit se esse missam
a Deo ad regni liberationem, ostendens animi vigorem magnum,
prudentiam, intellectus et sapientiam, constantiam et
fortitudinem, cum aliis de quibus supra facta est mentio,
quod valde mirabile fuit in oculis omnium. Nam et hoc hominum
natura non capit, in tam tenera etate et fragili sexu, ac
infimo statu et quod sine doctore humano sit docta et sine
experientia experta, atque inter fortes merito trepidantes
tanta discrimina, fuerit fortis, constans, secura, unde non
dubium his extantibus oportuit illam edoctam fuisse a Deo,
vel illusam et impulsam a demone; sed multo verisimilius
ostenditur quod a Deo quam a demone, quod ostendi potest
ex differentia, que est inter sapientiam diabolicam et divinam;
nam juxta sententiam apostoli Jacobi III° : « Illa
sapientia que desursum non est, terrena est, animalis et diabolica
; terrena propter avaritiam, animalis propter luxuriam, diabolica propter superbiam »; quia « ipse rex super
omnes filios superbie », Job. XLI° [25]. E contrario sapientia
divina est celestis, pudica, humilis, de qua etiam beatus
tractat Augustinus, libr. De quantitate anime. Sed non videbatur
habere sapientiam terrenam supradicta Johanna, quia non
terrena sed celestia sitiebat; contra primum de sapientia
diaboli patet ex dictis suis in processu sepius repetitis, unde
ipsa asseruit quod numquam requisivit a vocibus auditis et
apparentibus aliud premium quam salvationem anime sue ;
et secundum hoc patet quod non sapiebat terrena, nec poterat
dici sapientia ejus terrena. Item sapientia ejus non fuit animalis,
contra secundum quia semper in pudicitia et virginitate
se mansisse dixit et ita prudenter inter viros, tam
maturos quam lascivos, conversata fuit, quod nedum aliqua
infamia verum neque suspicio impudica de ea exoriri potuerit quod auditum meum propulsaverit, licet ad impudicitiam
per plures et quasi vim inferre volentes inducta
fuerit; sed non prevaluerunt, ut patet ex processu preparatorio,
sed immobilis in suo bono virginitatis proposito semper
perstitit, sicut vocibus promiserat, ut asseruit; et quod
in pudicitia permanserit, ita ab omnibus credi debet cum non
possit probari contrarium. Facit ad hoc c. « In cunctis »,
XIa qu. 3 [D. G. II. 11. 3. 52] et 23a qu. 4a , c. « Quam magnum » [D. G. II. 23. 4. 10] et 30a qu. 5a incerta et c. « Nullum » [D. G. II. 30. 5. 10]. Vero superbia contra tertium,
unde Prov. 2° [Proverbia, XI. 2] : « ubi est humilitas, ibi
est sapientia »; scilicet divina seu divinitus inspirata, que
sine humilitate non acquiritur, secundum beatum Augustinum,
lib. III° De natura et origine animarum, ad Vincentium,
et Hieronimum ad Paulinum et Hu[go] in Didas[calion]. Quam quidem humilitatem tria radicata nutriunt,
secundum Basilium in Exameron : scilicet assiduitas subjectionis,
consideratio proprie fragilitatis et consideratio melioris.
His tribus radicatis videtur fulcita fuisse sapientia prefate
Johanne secundum ejus pusillitatem, modum et capacitatem,
ut innuitur ex tenore processus. Primo in hoc
quod se et omnia facta sua semper Deo subjiciebat, sicut quilibet
fidelis tenetur facere, unde et dicebat quod vexillum
et pictura fuerant per eam facta in honorem Dei, et quod victoria
vexilli et omnia sua sunt attribuenda Deo, et spes victorie
erat fundata in Deo et non alibi, et sic ergo quod ad illud erat
ibi assiduitas subjectionis. Secundo in hoc quod se humiliter
excusaverat, ut dixit vocibus sibi apparentibus, dicens quod
ipsa erat una pauper filia etc, et in hoc quod dixit, quod
placuit Deo per unam simplicem puellam hoc agere etc.; et
quantum ad hoc considerabat propriam fragilitatem. Tertio
in hoc quod ex dictis suis non videtur venisse pro terrenis
divitiis acquirendis, neque deliciis fruendis, neque honoribus
adipiscendis, quia non quesivit sibi, nec aliis, istam mercedem, sed meliorem, scilicet sue anime salvationem, ut dictum
est, ac regi et regno liberationem et consolationem; in hoc
quod dicit quia venerat pro bono patrie, regis et bonarum
gentium et ducis Aurelianensis; et sic videtur quod sua sapientia
et prudentia fuerit non a demone, sed potius a Deo.
Ita, presumi potest et intelligo semper in omnibus de sapientia
large accepta, quia omnis non mala a Domino est.
Preterea videtur quod suam sapientiam, constantiam et
fortitudinem que sequuntur sapientiam, secundum beatum
Ambrosium in epistola ad Simplicianum et Gregorium Nazianzenum
in Sermonibus, habuerit a Deo ; in his omnibus
supradictis, licet secularibus et transitoriis, in quibus agendis
dico, si bona fuerint, etiam in minimis divinum presidium
debet invocari, ut Platoni placet in Timeo, quia, secundum
Aristotelem, V° Ethicorum, nullus est sapiens a natura; igitur
vel acquiritur, vel infunditur si bona fuerit, acquiritur aut
amore vel labore; de primo [patet] per Augustinum De moribus
Ecclesie et Contra Manicheos lib. I°, cap. 29°, et sapiens
de 2° per Hu[gonem] in Didas[calion], parte 2a , et Proverbiorum
2° [Prov. II]. Sed ista Johanna quo amore et labore
sapientiam acquirere potuerat, que non nisi inter rurales,
simplices et post pecora ambulare consueverat? Cum enim
istam sapientiam non habuerit a natura nec ab arte, oportuit,
ut videtur, quod habuerit a gratia, et sic estimari potest quod
a Deo, presupposito verumtamen ubique quod contra justitiam
non certaret neque humana affectione flecteretur, sed
solum zelo justitie ducta, unicuique reddere quod suum erat
recte intenderet; et bene merito pensanda sunt verba ipsius
Puelle dicentis quod placuit Deo per unam simplicem puellam
sic agere. Quis enim illi tantam intelligentiam supra naturam
suam fragilem eque repente donare potuit, ut in tam arduis,
que nunquam viderat, bellorum actibus nequaquam exigeret
qualiscumque hominis, sed solius, prout innuebat in dictis
suis, omnipotentis Dei et sanctorum Michaelis, Katherine et
Margarete consilium et adjutorium, quibus in se consiliata et roborata Puella parvula et inexpers omnino belli tam magna
et fortia bellorum opera agere presumeret consilio manuum
suarum, intelligentiam prudentium hominum bellicorum
vinceret, consilia eorumdem, ut videtur, confunderet ac vires
retunderet magnatorum, nisi ipse qui conterit bella ab initio,
cujus « virtus non in multitudine est neque in equorum viribus
voluntas » ejus, Judith. cap. IX° [IX. 16] ? Qui, precibus regis
David suppliciter exoratus, infatuavit consilium Architofel,
Regum 15°. Quoniam « non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, equus paratus ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet » Proverb. XXI°
[30-31]. Unde ait Judas Machabeus : « Facile est concludi multos in manus paucorum, et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis, quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de celo fortitudo est » primo Machabeorum III° [18]. Nolo tamen os meum
ponere in celum adducendo istas sacre Scripture auctoritates
et exempla, quasi istius Puelle Johanne gesta et opera bellica
sint ad instar illorum que in sacra Scriptura referuntur, ac si
idem esset judicium de istis sicut de illis. Absit; quia non intendo
quamquam facere comparationem, sed tantum per
hujus modi sacre Scripture inductiones auctoritatum et
exemplorum, intelligentia sana omnino salva, innuere volo
quod ipsa Johanna potuit, et sic presumi debuit fuisse potius
a bono spiritu quam a malo.
Secunda ratio ex parte ipsius Puelle sumitur a fama et
opinione vite laudabilis ejusdem Puelle, que fidelis in gestis,
actis et responsis ejus apparuisse videtur, nam, ut ex tenore
processus comprehenditur, ipsa sepius aiebat : « Certifico vos quod ego nihil vellem facere aut dicere contra fidem christianam; et si ego fecissem aut dixissem aliquid quod esset supra me quod clerici scirent dicere esse contra fidem christianam, quam Dominus stabilivit, ego nollem sustinere, sed illud expellerem » et quod credit firmiter quod non defecit neque nollet deficere in fide nostra. In quibus verbis
innuitur quod de fide bene sentiit et quod nihil erroris inserere
studuit, prout filii Satane facere nituntur more sui patris,
qui, secundum Petrum Ra[vennas] super illud Mathei IV° : « Ductus est Jhesus » etc, errores serit atque mali auctor,
nequitie origo et seculi corruptor existit; sic et filii ejus non
tantum errores diligunt sed et alios errores diligere cupiunt,
ut eorum error lateat, sicut illorum de quibus beatus Augustinus
in Epistola ad Marcellum. E contrario filii Dei, nam ut
ait Seneca in Providentia « Bonus animus numquam erranti
obsequium accommodat », et quia hec Johanna omnia facta
sua per scientificos examinari volebat ad hoc ut, si quis error
inveniretur ibi, expelleret illud, videtur quod bonum animum
habuit et quod ex consequenti a Deo, potius quam a demone
fuit. Sed quia fides sine operibus mortua est, Jacobi II° [17],
imo cum fide operibus fidei etiam uti voluit, nam Deum timere
studuit et abstinere a peccato, ut videtur ex verbis ejus posse
deprehendi; unde ex processu colligitur eam sepe dixisse
quod esset magis dolens de mundo si sciret se non esse in
gratia Dei, et « nescit an fuerit in peccato mortali, nec placeat,
inquam, Deo quod fuerim aut faciam vel fecerim opera propter
que anima mea sit onerata » ; que non faciunt qui ex
patre diabolo sunt, sed desideria patris eorum volunt facere,
Johannis VIII° [Ev. VIII. 44] que semper in malum sunt,
unde ille dat virtutes odio, vitia addit amori et incentor vitiorum,
astruitur ab Ysidoro De summo bono, lib. III° , cap. V.
Nempe eodem docente, ibidem Dei servi a fautoribus diaboli
in hoc dicerni possunt, quod fautoribus suis diabolus
blanditur, Dei vero servis molitur temptamenta contraria,
eos non tenendo possidet, sed temptando persequitur; nam
quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat, et qui interfus amisit divinum, exterius commovet
bellum. Sed sancti presago spiritu eorum insidias precognoscunt
et, quamquam in semet ipsis terrenum sentiunt, indesinenter
operibus sanctis exhauriunt ut de intimis Christi
inveniantur. Sed secus de reprobis et diaboli fautoribus, quia
multis vitiorum prestigiis mentes reproborum diabolus
pertemptando deludit, nunc enim promissis decipit, nunc
rebus transitoriis quasi necessariis illicit, nunc etiam ipsa
inferni supplicia quasi levia et transitoria suggerit, quatenus
miserorum corda in cupiditatem lasciviamque dissolvat et
secum ad Tartara ducat. Et quia ipsa Johanna vitia devitabat,
precipue cupiditatem, quia nil terrenum sed solum
anime sue salvationem querebat, ut supra dictum est, atque
lasciviam carnis, quia virginitatem servabat, licet inventor
nequitie diabolus per suos ministros sepius eam propulsaverit
ut illam ab illo sancto proposito deviaret, sicut ex processu
preparatorio deprehenditur; sed principale nequivit.
Hinc liquido valet persuaderi quod, non de fautricibus Sathane,
sed de ancillis Christi fore ipsa Johanna debuit opinari,
quod probat maxime timore Dei et abstinentia peccatorum.
Sed, quia secundum beatum Gregorium, in Omilia, minus
est mala non agere, nisi etiam quisque studeat bonis operibus
insudare, studuit ipsa Johanna cum abstinentia peccatorum
insudare bonis operibus, sicut ipse accepi, humiliter orando,
missas devote audiendo, sepe confitendo et Eucharistiam
sumendo, que sunt opera contraria Sathane; unde vere confitens
diabolum accusatorem non timebit, secundum beatum
Ambrosium, libro De unica penitentia, quia, in eum nullam
potestatem habebit cum ipsa confessio sit salus animarum,
dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, oppugnatrix
demonum, ut beatus docet Augustinus, libro De penitentia.
Ac sic sepe ipsa Johanna confitendo, diabolum sicut quisquam
fidelis oppugnabat et non sequebatur, non imitabatur, sed
ei omnino ac operibus et pompis ejus dissimilis efficiebatur,
quia ipse confessionem odit ac impedire molitur, cum illa debeat peccata que sunt opera ejus et perquam vere confitens
consequitur indulgentiam eorum et reconciliatur omnipotenti
Deo; unde et ipse Sathan, si veniret ad remedium confessionis,
impetrare posset indulgentiam remissionis, ut ait Hu. de
Clun[iaco]. Sed ad eam numquam veniret, sed potius fugit et
ea quasi jaculo feritur, nec secundum Chrisostomum, libro
De componctione « Atrociores ei dolores infligimus quam « cum plagas peccatorum nostrorum penitendo et confitendo sanamus. »
Quod si dicatur quia confessio ipsius Johanne poterat esse
ficta, sive simulata et non vera, que est unus gradus superbie,
secundum beatum Bernardum, libro XII Gratia humilitatis,
dicendum quod in hoc dubio semper fuit interpretandum in meliorem partem, patet per dicta sanctorum et jura superius
allegata; et quod similiter vera esset confessio, facit de hoc
efficax testimonium relatio sui confessoris, scilicet fratris
Martini Ladvenu, ordinis Predicatorum, qui dixit quod semper
et in fine dierum suorum reperit eam fidelem et devotam, ut
habetur in processu preparatorio.
Commendat insuper eam valde quia tali precedenti confessione
et aliis armis pariter munita, quibus spiritus nequam
prosternitur, fidelique et devota pariterque frequenti Eucharistie
perceptione fruebatur, prout relatione didici, in qua
dubium nequaquam esse potest celos aperiri, angelorum
choros adesse, summis ima sociari, ut lux Ecclesie Gregorius
plaudit, quarto libro Dialogorum, in qua etiam Domini et
Salvatoris nostri Jhesu Christi recolitur memoria beatissime
passionis ac commemoratio sanctissime mortis, ut Matheus
XXVI° et Ia [Epistola ad] Corinthios XI°, et Magister Sententiarum
docet in littera, libro X°, di. 1 et 12, et resumitur
De consecratione, di. 2a , c. « Quia corporis » et c. « Hoc est » etc.
« Semel Christus » et c. sequentibus [D. G.III. 2. 35, 48, 51], ubi purgantur peccata, virtutes augentur et mens omnium
spiritualium karismatum abundantia impinguatur et ideo,
secundum eundem Magistrum Sententiarum eisdem libro
et distinctione supra, dicitur excellenter Eucharistia, id est
bona gratia, quia in hoc sacramento non tantummodo est
augmentum virtutis et gratie, sed ille totus sumitur qui est
fons et origo totius gratie. Felix mens que talem esurit cibum,
ad talem estuat potum, tali vescitur alimento ! cum panem
angelorum manducat, qui descendit de celo, qui et se manducantem
in se mutat, beato docente Augustino, et unum
efficit cum Christo et per unitatem incorporat in ipso, quia
manducantes se corpus suum misticum facit, juxta sententiam
beati Augustini in sermone De infantibus et in glossa super id
prima Corinthiorum, verbo « unius panis »; et Magistri Sententiarum,
libro X°, di. 19a ; et De consecratione, di. 2a , « Quia
passus » [D. G. III. 2. 36]. Cum igitur mens prefate Johanne
talem cibum et panem, ut innuebat ferventer, esuriret et
eodem frequenter reficeretur, presumendum est quod esset
de corpore Christi mistico, scilicet quia secundum eumdem
beatum Augustinum in sermone De verbis Euvangelii, ut
juxta sententiam, c. « Quid est christianum », De consecratione,
di. 2a [D. G. III. 2. 46] et eundem Magistrum Sententiarum,
libro X° di. 9a, c. primo, duo sunt modi manducandi :
unus sacramentalis, quo boni et mali edunt, alter spiritualis,
quo soli boni manducant; in quibus maxima dignoscitur disparitas,
quia mali ad judicium, boni vero ad premium, malis
est mors, sed vita bonis, ex quibus verbis colligitur quod
non tantum boni, sed etiam mali sumunt Eucharistie sacramentum.
Hinc si quis vellet calumniari prefatam Johannam, posset
adstruere quod ex illa frequenti sumpsione dominici Corporis
non justificaretur, neque redderetur commendabilis ejus vita. cum etiam mali sumere possint, ut dictum est. Ad quod dici potest uno modo, sicut supra dictum est, quod in dubiis
semper interpretandum est in meliorem partem, modo digna
vel indigna sumpsio est, nobis occulta et dubia quare etc,
et si objicietur de armis et gestatione habitus virilis, respondebitur
inferius. Alio modo potest dici, secundum beatum
Thomam in distinctione quinta quod quantumcumque
aliquis sit a peccato immunis, non tamen potest per aliquam
certitudinem sciri, quia « nescit homo an amore vel odio dignus
sit », Ecclesiastes IX° [1] et prima Corinthiorum IV° : « nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum »;
potest tamen haberi de hoc aliqua conjectura, precipue per
quatuor signa : primum cum quis devote verba Dei audit
ut Johannes II° [Apocalypsis capitulo] ; secundum cum quis
se promptum ad bene operandum invenit, quia probatio
dilectionis exhibitio est operis, ut beatus ait Gregorius ; tertium
cum quis a peccato, sive peccatis, in futurum abstinendi propositum habet; quartum cum de preteritis dolet. Quia in
his, secundum eumdem beatum Gregorium, vera penitentia
consistit; unde quis per hujusmodi signa, facta diligenter discussione
sue conscientie, si devotio ferveat. ad communionem
accedere potest et dominici Corporis particeps fieri.
Sed utrum frequenter accedere et sumere debeat, respondendum
est juxta notata per beatum Thomam in quarta
distinctione XIIa, quod ea que in hoc sacramento geruntur,
habent similitudinem cum his que accidunt in corporali nutrimento,
quia enim fit quasi continua deperditio naturalis
humoris per actionem caloris naturalis et exercitium laboris ;
ideo oportet frequenter corporalem cibum sumere ad restaurationem
deperditi, ne perditio continua mortem inducat.
Similiter autem ex concupiscentia innata et occupatione circa
exteriora fit deperditio devotionis et fervoris, secundum que
homo in Deum colligitur, unde oportet quod pluries deperdita restauretur, ne homo totaliter alienetur, seu distrahatur a
Deo; sed tamen semel saltem in anno sumere, scilicet in
Paschate est de necessitate, Extra De penitentiis et remissionibus,
c. « Omnis » [Xa V. 38. 12] licet Fabianus papa statuerit
ut saltem ter in anno homines communicarent, hoc est
in Pascha, Pentecostes et Natale Domini, ut De consecratione,
di. IIa, « Etsi non frequentius »; item concilio Agatensi, c. « Seculares » [D. G. III. 2. 16 et 19].
Sed utrum frequentius, aut qualibet die sumere sit commendabile,
dicendum, secundum beatum Thomam, lib. et dist.
quibus supra, quod in sumente seu recipiente hoc sacramentum
duo requiruntur : scilicet desiderium conjunctionis ad Christum,
quod facit amor, et secundo requiritur, reverentia sacramenti,
que ad donum timoris pertinet. Primum incitat ad
frequentationem ipsius sacramenti quotidianam, sed secundum
retrahit. Ideo si quis experimentaliter cognosceret ex
quotidiana sumptione fervorem amoris augeri et reverentiam non minui, talis deberet quotidie communicare; si autem sentiat reverentiam minui et fervorem non multum augeri,
deberet interdum abstinere, ut cum majori reverentia et devotione
postmodum accederet, unde quantum ad hoc unusquisque
relinquendus est judicio suo, et hec est similiter
sententia beati Augustini in libro De Ecclesie dog. et De consecratione,
di. IIa, c. « Cothidie » [D. G. III. 2. 13] Cum igitur
ipsa Johanna frequenter Eucharistiam sumeret, si indigne
ad hoc sacramentum accedere scienter presumeret, censendum
est quod ex tali indigna sumptione ejus fervor et devotio
augeri non potuissent, quia per talem indignam sumpsionem
mens ipsius Johanne ad emundationem culparum non proficeret
quoquo modo, juxta Hieremie prophete vaticinium,
XI° [15], dicentis : « Quid est quod dilectus meus in domo « mea facit scelera multa? numquam carnes sancte auferent a te malitias tuas? » quare dicat quod non. Et hec est sententia
Ysidori De Summo bono lib. I, cap. XXIII° et De consecratione, di. 11a, « Qui scelerate » [D. G. III. 2. 24]. Imo
magis gravaretur quam purificaretur, beato hoc asseverante
Augustino in predicto libro De Eccl. dogm., cap. XXXIII°,
in predicto c. « Cothidie », De consecratione, di. 2a [D. G. III.
2. 13] et quanto frequentius indigne sumpsisset, tanto
gravius deliquisset, nec ad vitam profecisset sed ad judicium
et eterne mortis supplicium, juxta dictum apostoli, Prima
Corinth. XI° et De consecratione di. IIa, c. « Timorem », et in
canone eadem distinctione, « Quid est Christus » [D. G. III.
2. 25 et 46]; et sunt verba Augustini in sermone De verbis
Euvangelii, et recitatur a Magistro Sententiarum, li. X°,
di. 9a, et idem Augustinus ad Januarium et Contra Parmenianum,
libro primo. Nam indigne sumentibus, eadem pena
statuitur sicut Christum occidentibus, juxta sententiam beati
Ambrosii et glosa ordinaria Ia Cor. X° , super verbo : « Quicumque manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit etc. », et merito quoniam, inter omnia
peccata gravia quibus offenditur Deus, hoc censetur gravissimum
quod peccato Jude et Judeorum comparatur. Quemadmodum
ostendit beatus Remigius in glosa super illud Matthei : « Ve illi per quem filius hominis tradetur » et quodammodo
gravius reputatur ; unde dicit beatus Augustinus : « Magis peccat
qui tradit eum peccatoribus membris quam qui tradidit
eum crucifixoribus Judeis. » Concordat glosa super illud Psalmiste
: « Dederunt in escam meam mel » [Ps.], quod verum est,
ad minus quoad multas circumstancias quas relinquo. Et in
tales ex indigna communione gravissime peccantes, diabolus
haud dubium accipit potestatem, sicut de Juda legimus, Johannis
XIII, quod, cum Dominus infraxisset panem, dedit eum
Simoni Scarioti, et, post bucellam tum introivit in eum Sathanas.
Tunc vero non accepit Corpus Christi, sed tantum
panem; corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat, ut dicit Magister Sententiarum lib. X°,
distinct. XIa in fine, et beatus Augustinus super Johannem omilia
et Hugo De Sa[cramentis] ; introivit autem in eum Sathanas,
non quia ante non introisset, sed quia amplius et ad majorem
obsessionem introivit in eum sic, ut impelleret eum
ad laqueum et desperationis interitum. Qualiter ergo erit vel
sit de indigne corpus Christi sumentibus, si tantum nocuit
Jude bucella panis de manu Domini indigne suscepta ! nam
sancta malis obsunt, sicut mala bonis prosunt : « Bonis sunt
ad salutem, malis ad judicium; unde, qui manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat, non quia res illa est mala,
sed quia malus male accipit quod bonum est », prout declarat
Magister Sententiarum V° libro, di. 9a, et habetur De consecratione,
di. IIa, c. « Et sancta » [D. G. III. 2. 66]. In talibus
etiam secrete a dyabolo preparentur insidie, ut notat Isidorus
in Sententiis, et sicut notatur in compendio veritatis theologice,
libro VI°, super id, ne fiat mensa eorum : « Indigna communio
pereantem hominem illaqueat, damnationem preparat, « proximum scandalizat, mentem exsequatur, temptationem subjugat, Deum irritat, vitam temporalem breviat, gratuitis spoliat. » Hec ibi quam plura : omnem devotionem
spiritusque fervorem omnino extinguit et concupiscentiam
incendit, Christo claudit et diabolo aperit, cujus servituti
infeliciter subjicit. Ex quibus omnibus premissis colligitur
quanta sit inter digne et indigne communicantes disparitas,
quorum sunt effectus tam dispares et contrarii, ex quibus
etiam effectibus conjecturari possumus qui sint digne seu
indigne communicantes.
Cum igitur prefata Johanna ex sua frequenti sumptione
sacratissimi Corporis dominici non inciderit in illos malignos
effectus, qui proveniunt ex indigna communione, saltem quod
constet sufficienter aut quod videatur posse recta illatione elici
ex ipsius processus summario. Sed potius signa et effectus digne communicantium fidelium in ea apparuerunt, saltem
ut in pluribus quantum humana fragilitas noscere potest,
quod valet ex eo rationabiliter persuaderi, quia licet sint
plures effectus, tamen principalis, secundum beatum Thomam
in lib. x°, dist. XIIa, est conversio hominis in Christum, ut
dicat cum apostolo : « Vivo autem jam non ego, vivit vero in
me Christus », Galath. II°, et secuntur alii duo effectus :
scilicet augmentum virtutum et restauratio deperditorum,
scilicet per peccata venialia, vel alios precedentes deffectus,
per quos minuitur devotio, et hic restauratur et augetur que
etiam semper est actualiter necessaria cum munditia conscientie
et munditia corporali et elevatione mentis ad Deum
in susceptione hujusmodi sacramenti, ut idem Thomas ponit
eodem libro supra dist. 9a. Modo dicta Johanna, ut superius
deductum fuit, omnia facta sua Deo attribuebat et a peccato
abstinere studebat gratiamque divinam ferventer sitiebat,
et salvationem anime sue solum querebat cum regis et regni
consolatione, nil agere volebat nisi in Christi nomine, beate
Virginis, beati Michaelis et sanctarum Katherine et Margarete,
prout hec omnia asserebat et habetur ex dictis suis
in processu de quibus superius facta est mentio. Quare videbatur,
hoc presupposito, conversa in Christum quantum ad
primum effectum. De secundo effectu, de augmento virtutum,
patet de virtute confessionis, de qua supra, de virtute etiam
orationis et de virtute virginitatis quas presumitur jugiter
habuisse, secundum ejus capacitatem et fragilitatem. De
tertio effectu, scilicet restauratione5, patet per hoc, quod ex
frequentatione susceptionis hujus sacramenti celestis, augebatur
ejus devotio, et fervor ad idem sacramentum et devotam
auditionem missarum, sicut ex multis dictis suis collectis
potest deprehendi in processu; et sic ex effectibus digne
comrnunionis in ipsa Johanna verisimili presumptione compertis possumus arguere eam non indigne communionem
sanctam frequentasse, quod valde ipsam commendabilem
facit.
Tertia ratio ex parte ipsius Puelle sumitur ex eo quia ipsa
fuit detestata sortilegia illarum mulierum que dicuntur
volitare per aera. De quorum consortio dixit se numquam
fuisse cum eas abhorret, sicut patet ex processu, ex quo apparet
ipsam cognovisse quid inter revelationes et diabolicas
illusiones intersit, et nedum sortilegia sed et cetera vitia
odisse ibidem comprobatur, cum dilectione virtutum, quod
signum est potissimum quia non a maligno sed potius a spiritu
bono et benigno hec habebat, sicut et quisque fidelium, unde
dicit apostolus : « Quid autem habes quod non accepisti, cur ergo gloriaris quasi non acceperis? »
Quarta ratio sumitur ex parte ipsius Puelle ex eo quod,
priusquam rex vellet eam ad se venientem et ut asserebat a
Deo missam sibi recipere, aut aliquam fidem dictis suis et
revelationibus per eam assertis prebere quovis modo seu opinionem
cur adhereret, per tres ebdomadas de mandato ipsius
regis fuit examinata et interrogata diligenter a clericis et viris
litteratis, qui judicarunt, post solertem inquisitionem, suo
judicio in ea nil fore nisi bonum, prout ex processu colligitur ;
et hoc rex recte egit quia sapiens omnia examinat, ut dicit
extaticus Bernardus super cantica; et ita etiam ammonet
Jesu Christi Domini nostri peculiaris secretarius Johannes
ejusdem spiritu doctus in auctoritate superius allegata Ia
Jo. 4° « Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudo prophete exierunt in
mundum. »
Ex parte vero revelantium et apparentium ipsi Johanne,
prima ratio sumitur ex eo quia dicit illas imagines sibi apparentes
circumamictas lumine et claritate in earum apparitione,
quod non est proprium angelis tenebrarum, neque etiam legimus
angelos lucis in Veteri Testamento patribus seu matronis
sanctis cum lumine apparuisse, nisi solum in Novo, ut tangit
in glosa ordinaria super Luce II°, et super verbo « Et claritas Dei circumfulsit illos » [Ev. Luc. n. 9] et multi alii doctores
quos pertranseo.
Secunda ratio sumitur ex eo quia1, in prima apparitione,
ut ipsa asseruit, sibi facta et auditione vocum magnum pavorem
seu timorem incurrit, ac sic primo et secundo pavida et
territa ab eisdem apparentibus consolationem promuerit,
quod est signum bonorum spirituum; nam sicut angelice
benignitatis est paventes de aspectu suo mortales mox blandiendo
consolari, ita diabolice ferocitatis est quo sui presentia
territos senserit, ampliori semper horrore concutere, ut egregie
super Lucam elucidat venerabilis Beda.
Tertia ratio sumitur ex intimis atque salutaribus monitis
sibi factis, ut asseruit, ab eisdem apparentibus. Primum ex eo
quod dixit beatas Katherinam et Margaretam, eam exhortatas
fuisse ad sepe confitendum; item quod frequentaret
ecclesiam et quod bene se regeret; item quod servaret virginitatem,
que, secundum beatum Augustinum, in lib° De
vitiis et concupiscentia, est in carne corruptibili perpetua incorruptionis
meditatio et qua, secundum Raymundum, vix vel
nunquam posset aliquid melius inveniri, unde Ecclesiastes 26°
[20] dicitur : « Omnis ponderatio non est digna anime continentis ». Unde per continentiam homo triumphat de domestico
inimico, per continentiam insuper homo perfecte conformatur
Christo, secundum puritatem anime et corporis beato
Thome refferente 2a 2e , qu. 66, ar. XI4, eidem verumtamen
subsistentibus operibus bonis, juxta sententiam beati Gregorii
super Lucam. Ob hoc merito dixit apostolus : « Mulier
innupta et virgo cogitat que Dei sunt, ut sit sancta corpore
et spiritu » Prima Corinth. VII° [34]. Hanc autem virginitatem
ipsa Johanna ex monitu dictorum sibi apparentium dixit se
promisisse servandam perpetuo. Que quidem monita salutaria,
quia eisdem pervenitur ad regna celorum, spiritui nequam et
invido nimium sunt exosa et ea nunquam eidem Johanne
dedisset, aut si hoc fecisset, non ob aliud facturus credendus esset nisi ut efficacius deciperet, sicut in collationibus Patrum ;
collatione abbatis Moysi legitur quod demon in specie boni
angeli cuidam fratri frequenter apparuit et multa bona illi
dixit, et quando vidit ipsum fratrem bene inclinatum ad
credendum sibi, tunc ei persuasit ut circumcideretur et quod
aliter non poterat salvari. Cum igitur voces apparentes, ut
ipsa Johanna testabatur post salutaria monita, non persuaserint
ei quicquam ut averterent eam a Deo, vel a fide, aut
inducerent eam ad aliquod quod esset contra salutem anime
sue, vel contra bonos mores, videtur quod non fuerint mali
spiritus, sed potius boni; et si objiceretur hic quod persuaserunt
ei ut defferret vestem virilem et arma, quod est contra
legem Dei superius allegatam, posset responderi, ut inferius
patebit.
Ex parte vero revelationum et apparentium prima ratio
sumitur ex desiderio illi relicto et animi ardore ad sequendum
dictas voces si possibilitas illi affuisset. Dixit enim ut in processu,
si bene teneo, inimicum post recessum dictarum vocum
mixtum dolori gaudium habuisse et se asseruit flevisse,
quia molle corporis pressa eas voces sequi non poterat; quod
videtur probabile signum quod a bono spiritu fuerint, quia,
sicut morum regula beatus Gregorius ait, sancti viri inter
illusiones atque revelationes ipsas visiones, voces aut imagines
quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid
a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur,
quarto libro Dialogorum. Non tamen est asserendum quod
eidem Johanne fuerit datus tam pervius spiritus sicut illis
sanctis viris, quibus per Spiritum Sanctum collata fuerat
discretio spirituum, de quibus superius dictum est, sed sufficit
opinari salva fide et determinatione sacro sancte matris
Ecclesie, quod illud desiderium ipsius Johanne erat bonarum
revelationum signum.
Secunda ratio sumitur ex eo, quia sepe in illis apparitionibus signabat se signo crucis, licet aliquando etiam non faceret,
ut patet ex responsionibus suis ; quod si illusiones fuissent,
non tulissent signum crucis, sed potius evanuissent; unde
habetur ex gestis beate Justine virginis et martyris Christi,
quod cum ad invocationem magicam Cypriani tunc magici,
nunc vero athlete1 Christi, demones eidem sancte virgini
illudere presumpsissent, in diversis formis et speciebus se
transfigurantes, et primo in speciem unius virginis, ut sub
specie boni a sancte virginitatis proposito averteret, signo
sancte crucis per eam emisso illico evanescebant, nec illud
ferre poterant; nec immerito quia in illo signo sancte crucis
salutifero ostenditur victoria Christi, perdicio diaboli et infernorum
destructio, juxta dictum Cassiodori super psalmum IIIm ; ideo illud signum ferre non potest diabolus, quia per
virtutem ejus ipse fallitur se ipso, qui fallendo hominem
ejecit de Paradiso, sicut ait Anselmus in Meditationibus.
Idcirco nobis datum est hoc signum in fronte quemadmodum
Israeli circumcisio, per ipsum enim fideles ab infidelibus
cognoscuntur. Hoc galea, scutum et tropheum adversus diabolum,
hoc sigillum ut non appropinquet nobis universalis
vastator, inquit Damasus, secundo libro, cap. III°; quapropter
sacra Scriptura ejusdem salutifere crucis signaculo fideles
docuit insigniri di. XIa, can. « Ecclesiasticarum » [D. G. I.
11. 5]5 et ob hoc signatur baptizandus signaculo sancte crucis,
ut ab eo apostata diabolus effugiat, ut in can. « Postea signatur », De consecratione, di. IVa [D. G. III. 4. 63].
Ex parte nempe regis et regum precedentium prima ratio
ex superius dictis sumitur quoniam ipsa Johanna ad regis
et regni liberationem, ut asserebat, mittebatur, ad quam non
concurrunt angeli mali, sicut supra notatum est. Hoc verumtamen
presupposito pro vero notorio quod ipsa Johanna
in hujusmodi liberatione non intenderet quovismodo alicui
tyrranidi, vel enormitati, neque cupiditati aut injuste cuiquam oppressioni adversariorum in hoc, seu alicujus vindicte
livori, sed tantum juste liberationi et omni debite consolationi,
cum alio presupposito superius dicto.
Sed forte dicerent Anglici quod illa ratio non militat, quia
liberatio per bonos angelos presupponit tyrranicam oppressionem
et injustam occupationem, sed ipsi per hujusmodi
tyrranicam oppressionem non occupabant regnum injuste,
cum habeant, ut dicunt, jus in regno. Quare etc.
Quod itaque verum esset si jus, ut asserunt, in regnum
Francorum haberent; sed non video salva eorum pace quo
jure aut quo justo4 titulo possint asserere regnum Francorum
ad se pertinere; et multa contra eorum assertionem possent
induci, sed non est opus circa ea injuriari.
Secunda ratio sumitur a sanctitate et virtutum magnitudine
regum precedentium, quibus mirifice decorati claruerunt
et regi regum domino suo devote famulantes placuerunt, ex
quo nimirum pie credendum est regnum Francorum ex merito
ipsorum regum firmatum esse. Unde sacra Scriptura narrante
didicimus quam plurimos reges in regno Juda olim exstitisse, « omnes tamen peccatum commiserunt, et reliquerunt legem »
potentes et « contempserunt timorem Dei », preter David et
Ezechiam et Josiam, Eccl. 49 [5-6]; qui soli Deo placuisse
et ab eo electi fuisse inventi sunt et ex merito ipsorum, et
precipue David, firmavit Altissimus regnum Juda in eternum,
licet tot alii ab ipsis mali et reprobati fuerint. Unde cum,
propter peccata ipsorum regum et populi, omnipotens Dominus
in ipsum regnum Juda gravia flagella sepe immiserit et
in captivitatem dederit, numquam tamen delere et perdere
omnino voluit, sed in multitudine miserationum suarum
parcebat ire anime sue, propter David servum suum, ut habetur
II Regum, XIX°, et in pluribus aliis ejusdem sacre Scripture
paginis innuitur.
Quid ergo dicemus legitime et pie ut supra in prima ratione
secunde questionis, in fine, suggerendo et innuendo de hoc
almo Francorum regno, in quo tot incliti et sancte memorie
reges processerunt, qui Deo summo placuisse non dubitantur. Quia omni genere virtutum regibus necessariarum et condecentium
gloriose floruerunt, nam reges super omnes suos
florere condecet et oportet : primo, veritate et clementia ;
secundo, humilitate et obedientia; tertio, magnanimitate et
sapientia; quarto, devotione et sanctimonia; quinto, zelo
fidei pro Ecclesia ; sexto, regni sui bono regimine ; septimo,
potentia virtutis et fortitudine. De primo Proverbiorum XX
[28] : « Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur
clementia tronus ejus ». Ad quod bene faciunt exempla Valerii libro V°, cap. LI° et beati Augustini, lib. XIII° De civitate Dei,
cap. X, et Confessionum, lib. V°, cap. II°, et quod beatus Ambrosius
injunxit imperatori Theodosio; et Virgilius docet
Eneam parcere prostratis et alibi : « Sis piger ad penas, o
princeps, ad premia velox ! » Et Ovidius, libro De tristibus,
docet principem debere misereri et ad penas infligendas non
cito nec leviter moveri; et hoc est quod beatus Ambrosius
docet prefatum imperatorem Theodosium ut ante tricesimum
diem nullum condemnaret morti, quia non ex libito se ad
libitum procedendum est; nam et de Domino, Genesis XVIII
[20-21], dictum est qualiter clamor Sodomorum venit coram
eo, non tamen statim condemnaret, sed ait : « Descendam et
videbo etc. », scilicet quia cum magna deliberatione judicandum
est, ira et furore penitus exclusis : quod etiam docet
Isidorus De summo bono cap°. LIV° ; unde Solinus de Cesare
dicit quod clementia potius quam armis vicit. Et veteres
clementes extiterunt, nam et in historia Troianorum, a quibus
precelsum regnum Francorum ortum habere dignoscitur,
legitur quod Titus tante erat clementie, quod omnibus prodesse
cupiebat, nullique nocere studebat; et in historia beati Silvestri pape legitur Constantinum imperatorem hec verba
dixisse : « Dignitas romani imperii de fonte nascitur pietatis ;
quid juvat Barbaros superasse si a crudelitate vincamur. »
Nam vicisse extraneas nationes virium est bellicantium populorum,
vincere autem vitia et peccata virtus est morum. In
illis ergo pugnis fortiores nos extitimus illis, in his enim fortiores
nobis ipsis sumus ; qui enim fuerit in hoc certamine
superatus, victoriam obtinet victus ; victor enim post triumphum
vincitur, si pietas ab impietate superatur; bene enim
omnium adversantium possumus esse victores, si sola pietate
vincamur; omnium etenim se esse dominum comprobat qui
servum pietatis se monstraverit. Ideo semper clementiam
principes habere decet super omnia, ut docet Seneca, lib°. I°
De clementia, dicens : « Libet, inquit, ut clemens fiat qui vult
« Deos sibi esse clementes, ut talis sit unus quisque quales « vult sibi esse Deos ». — « Judicium enim sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam. » Jacobi [Ep. II. 13].
De humilitate si quidem et obedientia principum scribitur Ecclesiast. III° : « Filii sapientie Ecclesia justorum, et natio illorum
obedientia et dilectio » et sequitur : « Quanto magnus es,
humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam ». Quantum
itaque reges et principes obedire teneantur Christo regi,
regum Domino et sacrosancte Ecclesie, sponse ejus, ac humiliari
sub potenti manu Dei, luculenter ostenditur in Historia
tripertita, lib. I et in Historia Ecclesiastica, lib. IX, cap. XIX,
ad quod valde facit quod in predicta Historia tripertita,
lib. II, narratur de Theodosio imperatore, qui per omnia
humiliter obedivit beato Ambrosio Mediolanensi episcopo;
quod similiter facere omnes principes episcopis, videlicet
obedire beatus Petrus precipiebat, ut Extra, De majoritate
et obedientia, ca. « Omnes » [Xa I. 33. 4]. Et hoc videlicet
humiliari et obedire tenentur, quia secundum beatum Gregorium,
cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum,
tanto ergo esse humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet ex munere, quanto se esse obligatiorem conspicit
in reddenda ratione ; et quia his virtutibus a Deo electus
David sanctissime claruit et cor ejus coram eo rectum fuit,
ei et prophetis ejus obediens et in omnibus fidelis et clemens,
et suis injuriis et inimicis misericorditer parcens, injurias solum
Dei ferventer ulciscens et in veritate judicium ejus stetit,
ideo in eternum Altissimus tronum ejus firmavit, ut ex primo
et secundo Regum diffusius colligi potest.
Sed numquid in felice domo Francorum inventus est alter
David electus a Domino? Audeo dicere quod sic : commemoremus
enim illum digne ac sancte recordationis electum ex
milibus primum ejusdem inclite domus, christianum regem
Clodoveum, de quo celebris mentio habetur in Historia
ecclesiastica nova li. secundo, c. XI°, qui meritis inclite ac
mire sanctitatis christianissime Clotildis regine, consortis
sue, ac illius luminaris mundi beati Remigii, Remensi archiepiscopi,
precibus et doctrina ad fidem Christi conversus ab
eodem sancto, miraculose sacrum baptisme suscepit et, cum
ad fontem baptismatis advenisset, nec ibi sanctum chrisma
haberent, mira res et inestimabilis dignatio miserentis Dei!
ecce columba quedam cum chrismate ampullam in rostro
detulit, de quo regem pontifex linivit. Que quidem ampulla
in Remensi ecclesia pro suis successoribus regibus inungendis
conservata fuit, ut sit memoriale perenne domui Francorum,
quod tam humili quam devota et indelabili memoria sepius
debet : revolvere ne peccet in Dominum Deum suum, qui
tali eam decoravit insigni federe et peculiari dono, et ut magis
sit semper omnipotenti Deo subjecta, et ad illi serviendum
ejusque ecclesiam et ministros venerandum et fovendum
promptior effecta. Qui quidem Clodoveus fuit verax in sermone,
in judicio justus, in consilio providus, in charitate conspicuus,
eterno Deo et ministris ejus valde humilis, obediens
et devotus, et quicquid egit Dei virtute egit, qua regem Gothorum expugnavit et devicit; hoc enim proprium semper
habuit, postquam baptismum suscepit, ad Domini misericordiam
in omnibus se conferre, offensas ejus omnino cavere legemque
ejus pretermissis omnibus devote servare; propter
quod semper in preliis victoriosus est factus et Deum celi in
omnibus propitium habere promeruit. Nam cum iret, zelo
succensus fidei, adversus Alaricum regem Vandalorum, heresi
arriana infectum, et quemdam fluvium transire nesciret,
subito apparuit una cerva que, precedens ipsum, direxit et
statim disparuit, officio suo peracto; recteque illa visa, est
facula egredi ab ecclesia sancti Hilarii ac super tabernaculum
regis Clodovei videbatur extendi et in crastinum Alaricus
subcubuit. Hic etiam Clodoveus non ingratus ad beati Petri
limina, hortatu beati Remigii, auream coronam gemmis
pretiosissimis insignatam direxit, sciens se a Christo solio
regni esse donatum. Hec omnia in Historia ecclesiastica nova.
Nec pretereundum est de piissimo rege Childeberto, cui
cum beato Germano Parisiensi episcopo pugna erat de misericordia,
videlicet quibus thesaurum spargerent, et de talentis
suis egeni ditescere possent. Nam bonus princeps, sine
defraudatione alicujus, ex pauperibus divites facit, et quod
justa potestate a populis extorquere poterat sepe misericordi
clementia donat; verba sunt beati Ysidori De summo bono,
lib°. III°, cap. XLIX°. Sic et iste piissimus Childebertus Francorum
rex, qui et fidelissimus Domino rex Dagobertus. qui
cunctos Iudaice stirpis christianos fieri precepit, et qui nollent
exilio vel morte damnari. Hic edificavit ecclesiam beati
Dyonisii, et ipsam dotavit. Hec in Historia predicta ecclesiastica.
Consequenter dixi quod principes vigere debent magnanimitate
et sapientia, quam quidem sapientiam nemo potest
dare nisi Deus, Proverb. II°, et Jac. I°. Cujus necessitatis
ostenditur Sapientie VI° [2. 4. 10. 21-26], ubi sic dicitur : « Audite reges et intelligite, quoniam data est vobis a Domino potestas et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera « vestra et cogitationes scrutabitur »; et sequitur : « Ad vos ergo, o reges, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam, et in perpetuum regnetis », et in fine : « Rex sapiens populi stabilimentum est ». Per hanc magnificatus est Salomon,
Libro Regum III°, et Pacificus dictus est. Hec autem magnanimitas
se debet extendere ad virtutes, secundum beatum
Bernardum et beatum Augustinum, libro XI° De civitate Dei,
c. XIII° ; ad mores, teste Cassiodoro, Epistola IX et beato
Augustino V° [libro] De civitate Dei ; etiam et ad liberalitates,
ut ponit Hu[go] libro 1°, De officiis, capitulo 33°, et
Policraticus libro 3°, capitulo XIX°; unde Titus dicebat « Nemo a facie principis debet recedere tristis »; ad victorias
utiles, primo Machabeorum 3° 3 et ad opera pia, magnifica
et laudabilia, secundum mentem Valerii, lib. V°, cap. I.
Sed in his omnibus, alterum considero Salomonem in
regia domo Francorum, electum a Domino, et magnificatum
super omnes reges terre : Karolum Magnum qui magnus a
magnitudine virtutum est appellatus, ut habetur in Ecclesiastica
historia nova, lib. XIV°. Nempe magnus et a magnitudine
morum, quibus omnibus placuit et se cunctis amabilem
reddidit, et a magnificentia liberalitatum et gratiarum quibus
postulata concessit et quam plures egregie ditavit, et se
invocantibus ubique auxilium prebuit pauperibus et destitutis
pius condescendens et benignus subvenit, et a magnanimitate
sapientie qua ita illuxit, ut non solum regnum, quin
imo totum imperium quod Dei miseratione obtinuit feliciter
regeret et gubernaret ac usque ad septimam ejus generationem
pacifice possideret et ubique terrarum famosus et
metuendus fieret qui et a beato Leone papa coronari meruit et
tunc a populo romano acclamatum extitit : « Karolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori, vita et victoria ! » Si quidem etiam magnus per opera pia magnifica et
laudabilia quibus dilatatus fuit. Nam quot in alphabeto
sunt littere. tot ad Dei summi cultum monasteria construxit et alias ecclesias, quarum numerus ignoratur, edificavit egregieque
dotavit et cultum Dei quam plurimum ampliavit.
Quem omnipotens Deus ut suum verum cultorem et fidelem
servum quem super familiam suam insignem constituerat
adeo victoriosum effecit, ut nequaquam similis inveniretur
in orbe; cujus laus et memoria ubique terrarum permanet;
per illum enim Altissimus ad nichilum redegit inimicos suos
adversantes Ecclesie fideique christiane. Nam, ut de multis
aliqua pauca succincte repetantur, hic, tempore beati Adriani
pape, regni sui anno septimo, ad petitionem ejusdem Summi
Pontificis, cum honore legato remisso, cum exercitu valido
terre marisque in Italiam abiit contra Desiderium regem
Longobardorum, Ecclesiam Dei vexantem juraque aufferentem;
quo subacto Romam veniens omnia jura Ecclesie
patrimoniumque Summo Pontifici restituit; inde rediens
gloriosus princeps in Franciam, ab Adriano papa sumpta
benedictione, Saxones qui terram suam invaserant et quamdam
ecclesiam cum paganis comburere satagebant, cum non
possent, et ipsorum vires retudit et subjecit, cum barbaris
nationibus sepius pugnam habuit et ipsos ultimo ad nichilum
redegit et vi gladii, quasi omnes ad fidemconvertit. Quid plura !
beatum Leonem summum Pontificem, quem aliqui filii Belial
et in se ipsis sceleratiores homicide Romani mutilaverant
et ab Urbe expulerant, sancto sibi personaliter conquerenti,
condoluit Romamque festinans in sede sua reposuit ac injuriam
Dei excelsi ac Ecclesie Dei succensus est ultus. Insuper,
ipso Rome existente, nuncii patriarche Hierosolimitani
ad eum venerunt pro ejus adjutorio postulando, qui cum
exercitu magno ultra mare transfretavit, totamque terram
sanctam in Christi nomine recuperavit. Quanta autem devotione
afficiebatur ad Deum et ad Sanctam Sedem apostolicam
ac dominum apostolicum quem maximo honore venerabatur
et frequenter in majoribus festis personaliter visitabat eique
colla, ut verus obedientie filius, humiliter submittebat, nam
et dicebat : « In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam romanam Ecclesiam et apostolicam sedem, ut que nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiastice magistra rationis; quare servanda est cum mansuetudine humilitas ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, tamen feramus et pia devotione toleremus » quod dictum sacris canonibus est insertum,
can. « In memoriam » [D. G. I. 19. 3]. Quantos Summos
Pontifices ab ipsa Sancta Sede expulsos reposuit in eadem,
quantis in adjutorium venit, quanta benignitate gubernabat
imperium, quanta liberalitate suscipiebat pauperes et
peregrinos, ut non solum palatio, verum etiam regno videretur onerosa, quia ipse pius et misericors minime gravabatur. Quanta cibi, potus parcimonia temperatus erat, quanta nihilominus
eloquentia, doctrina, disciplina et diligentia ad christianum
cultum et sollicitudinem circa ministros Ecclesie zelo
Dei ignitus exuberabat et quam meritorum condiderat
testimonium, quamque devoto transitu transierit ab hac luce
et quam sint magna et permaxima que de ipso referuntur,
sicut de singulari principe mundi reserare vel scribere onus
magnum foret, que etiam causa brevitatis omittuntur, qui
filium suum illustrissimum Ludovicum non solum regni et
imperii sed et morum virtutumque heredem habere promeruit,
quorum vestigia strenuissime subsequutus est rex et imperator
Lotharius, ut in predicta historia latius continetur.
Nihilominus dixeram quod reges et principes debent fulgere
devotione et sanctimonia, atque zelo fidei pro Ecclesia,
nam omnem regem oportet Dei legem scire et illum super
omnia colere, unde scribitur Deuter. XVII [18-20] : « Postquam
autem sederit rex in solio regni sui describet sibi
Deuteronomium hujus legis in volumine, accipiens exemplar
a sacerdotibus Levitice tribus. Et habebit secum, legetque
illud omnibus diebus vite sue, ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et ceremonias ejus que in lege
precepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super
fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram,
ut longo tempore regnet ipse et filii ejus ». Hec ibi, ipsi
enim debent prius bene regere se ipsos, quia, ut ait gloriosus
Ysidorus De summo bono, lib°. III°, cap. LI°, quantoquisque
in superiori loco constitutus est, tanto in majori versatur
periculo, et quanto splendoris honore celsior est quisquis,
tanto si delinquens peccato major est; unde dixit Socrates
quod « qui multarum rerum potestatem habet, primum purgare conscientiam debet; stultum est enim ut imperare
quis velit, cum ipse sibi imperare non possit », et maxime quia,
secundum Boetium, tertio libro De consolatione, imperante
nequitia virtus non solum premio caret, verum etiam sceleratorum
pedibus subjecta calcatur; et Ovidius, De fastis : sic
agitur censura et sic exempla parantur, et judex alios quod
monet ipse facit, et libro secundo sine titulo : quod decuit
reges, cur mihi turpe putem, eorum enim exempla in malum
innumerabilium subditorum sunt casus et ruina ; quorum rei
judicabantur ante solium regis celorum et tribunal eterni
Judicis, quoniam teste sacro eloquio « judicium durissimum
in his qui presunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia ;
potentes autem potenter tormenta patientur; non enim
subtrahet personam cujusquam Dominus, qui est dominator
omnium, nec verebitur magnitudinem cujusquam, quoniam
pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter cura est illi de
omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio », Sapientie
V [VI. 6-9]. Si autem attendant reges et principes,
qualis eorum vocatio fuerit, peccare, verebuntur cum sint
dati populo non tantum in dominium sed etiam in exemplum.
Ideo dicit Seneca in Troade : « Principem peccare non decet, « cum posset cor non solum manus et linguam, sed etiam oculos continere debet ». Ut sic recedens a malo et faciens
bonum per boni exempli meritum luceat omnibus qui in dominio a Deo commisso sunt et sit verus Dei cultor et defensor
fidei et Ecclesie ; nam ut sciat se esse defensorem fidei et
Ecclesie gladium per manus episcoporum, vice tamen et
auctoritate apostolorum accipit et sibi dicitur : « Esto memor de quo Psalmus [44] prophetizavit dicens : « accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime », ut parendo vim equitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas et sanctam Dei Ecclesiam ejusque fideles propugnando protegas, nec minus sub fide filios quam christiani nominis hostes execreris ac destruas, viduas et pupillos clementer adjuves et defendas, desolata restaures, restaurata conserves, ulciscaris injusta, confirmes bene disposita , etc. » et multe
orationes super eum dicuntur que omnia innuunt eum debere
esse cultorem justitie, fidei zelatorem et Ecclesie sancte
defensorem, ad que benefacit c. « Adrianus papa Romam »,
LXIIIa di. [D. G. I. 63. 22] et 33a c. « Omnis » [D. G. II. 33. 3.
37] et 23a qu. 4a « Quando vult » [D. G. II. 23. 4. 39], et c.« Non invenitur », 23a qu. IVa [D. G. II. 23. 4. 41], « Administratores » [D. G. II. 23. 5. 26], quibus omnibus concordant
ea que leguntur in Historia tripertita, libro primo de Constantino
et libro IX° Hystorie tripertite, lib. II° de Theodosio.
Quia quanto sunt majori dignitate aut preeminentia insigniti,
tanto majorem ante tribunal eterni Judicis sunt rationes
reddituri, teste beato Gregorio in Omelia, et sanctissime
claruit rex constitutus electus a Domino, Ezechias lib. IV Regum, cap. XVIII°, et Josias ejusdem XXII° ; specialiter de
tuitione Ecclesie et ejus pace, secundum Ysidorum, loco supra
citato.
Consequenter dixi quod debent fulgere reges et principes
regni sui bono regimine, velut mansuetus Josue, ejusdem
primo, ac potentia virtutis et fortitudine, ut Mathatias,
primo Machabeorum II ; quamquidem fortitudinem a Domino postulare debent et in bonis et virtuosis operibus laudabiliter
exercere, « quia non in multitudine exercitus victoria belli,
sed de celo omnis fortitudo », primo Machab. III. Sed non defuerunt
in excelso regno Francie qui talibus sanctitatis moribus
exemplariter illuxerunt orbi, inter quos signanter recensendi
sunt sancte memorie reges Robertus et Ludovicus beatus.
Quiquidem perfectissimus et Deo gratus Robertus, qui fuit
XXXIIIus a primo rege Francorum christiano, primus in isto
nomine, devotione fervens et sanctitate rutilans, multa scripsit
pulchra et dictavit in divino celebrando officio, prout
historie referunt; qui etiam festivis diebus ad monasteria
festinabat et accepta cappa officium cum monachis decantabat.
Qui etiam quadraginta annis in summa justitia tenens
dominium et in amore cleri ac principum et totius populi
regnum gubernavit et, licet vir militaris, tamen divino cultui
mancipatus et sacris litteris eruditus; quem etiam historiographus
Martinus refert in obsidione cujusdam castri fuisse
et solemne festum tunc supervenisse, unde ipse relicto et ordinato
ibidem exercitu ad monasterium propinquum declinavit;
ubi vicem cantoris gerens dum in missa « Agnus Dei »
cantaretur, ex devotione genua flectens, eadem hora muri
castri obsessi virtute sue genuflexionis et merito orationis
corruerunt, unde, celebratis festivitatis officiis, ad castrum
rediens ipsum captum invenit.
Recolamus insuper digna et indelebili memoria recensendum
illum Dei amicum antedictum beatum Ludovicum virtutum
ut ita loquar radicem, rectitudinis tramitem, perfectionis
apicem et sanctitatis limitem, electum ex milibus, speculum
sine macula et exemplar prefulgidum, a cunctis fidelibus
imitandum, qui effulsit in templo Dei dum viveret in medio
nebule sue carnis ut matutina stella ac luna plena solari
lumine, veluti etiam sol refulgens in sua formosus stola; in
virtute multa cujus vite singularis excellentiam signis probavit
et prodigiis corruscantibus crebris miraculis manifestavit Altissimus et normam recte vivendi magnis et parvulis
prebuit que sequantur; cujus pater christianissimus rex
nomine Ludovicus, qui in multis partibus hereticos bellans
hereses extirpavit, et filium habere promeruit, quem non
tantum rerum, sed magis morum et virtutum gratularetur
heredem. Qui in hac valle lacrymarum, ascensiones in corde
suo disponeret eundo de virtute in virtutem, nam idem vir
beatus Ludovicus ab infantia Deum omnipotentem diligere
et timere studuit et abstinere ab omni peccato sub cura specialis
magistri et consilio Fratrum Minorum et Predicatorum
moribus et litterarum studiis traditus, cujus profectui pia et
quodammodo virtutum lucerna domina Blancha regina ejus
mater congaudens dicebat pluries eidem : « Plus vellem, charissime
fili, te mortem incurrere quam quod per peccatum mortale tuum offenderes Creatorem. » Quod verbum devotus
filius in anima sic firmavit quod divina se protegente
gratia, nunquam peccati mortalis sensisse contagium perhibetur,
ut ex gestis ejus deprehenditur. Prolem suam religiose
nutriens se suis et aliis totius sanctitatis formam prebuit et
exemplar; noverat enim quod, sicut ait Ysidorus Sent. 4°,
reges vitam subditorum facile exemplis suis vel edificant,
vel subvertunt; nam rex qui fuit in vitiis cito viam ostendit
erroris, sicut legitur de Jeroboam, qui peccavit et peccare
fecit Israel. Non sic rex iste beatus ; nam multo tempore cilicio
utens, in multis jejuniis corpus spiritui servire cogebat; in
quo decor omnium virtutum, humilitas, adeo radiabat ut
quanto major erat velut alter David, tanto humilius se gerebat,
quolibet sabbato secreto pauperum pedes lavans, detergens
et osculans, cuilibet pecuniam tribuendo, certis etiam
diebus ducentis pauperibus antequam ipse comederet manu
propria fercula ministrabat, semper in prandio et cena tres
senes pauperes comedentes habebat, quibus de cibis suis sepe
mittebat et interdum cibos manibus pauperum contrectatos
ipse sumebat. Nullus enim enarrare sufficeret quam pia super pauperes et afflictos gestabat viscera : hospitalia construens,
egentibus munera tribuens, leprosis horribilibus etiam manu
propria serviens, veniens sepe enim ad domos in quibus jacebat
infirmorum pauperum multitudo, nullius infirmitatem et
immundicitiam abhominans eis interdum flexis genibus ministrabat.
Contigit etiam quod in abbatia Regalis Montis,
quam ipse fundaverat, leproso monacho oculis et naso privato
flexis genibus ponendo cibum in ore cibaria ministravit,
Christum pauperem in suis pauperibus honorando et semper
humili veste contectus, orationi, contemplationi et meditationi
crucis Christi inhians et signum crucis ubique devote
reverens, opprobria fidei et blasphemias audire non poterat.
Unde, quadam die, quemdam quem blasphemantem audiverat
in labiis ferro calido cautherizari precepit, « Vellem » inquiens « in labiis meis talem indecentiam sustinere, dummodo hoc vitium blasphemie pessimum de regno meo tolleretur. »
Unde charitate in Deum et proximum totus ardebat. Quanta
autem devotione precipua venerabatur sanctas reliquias,
signanter sacrosanctam coronam Domini spineam et magnam
partem sancte crucis ac ferrum lancee quod latus apperuit
Salvatoris, quibus ipse Salvator dignatus est ineffabili dignatione
hoc insignire regnum eisdem reponendis, constructa ab
eodem sanctissimo rege capella pulcherrima in regali palatio,
et sanctas Dei ecclesias ac pontifices et alios Dei ministros ;
quantas etiam domos et monasteria religiosorum construxit
eisdem largas eleemosinas ac proventus impendens, longum
esset enarrare. In regimine vero regni tam potenter et prudenter
se habebat, quod, numquam personarum acceptor,
unicuique jus suum reddere non tardabat. Bis etiam in ebdomada
causis pauperum specialiter intendebat, et, ut fidelis
et bonus operarius malos vepres de vinea domini sui eradicare
tota animi vigilantia curavit, nam usurarum voragines
refrenavit et insuper duella prohibuit que sine gravi peccato
exerceri non valent, nam nulli, sive clerico, sive laico, licitum est duellum facere, ut q. na [D. G. II. 2. 5. 22] « Monomachiam »,
nam ei est contra illud preceptum : « Non tentabis Dominum
Deum tuum » Deuteronomii VI et Matthei X. Quod nullo
modo transgredi presumendum est 22a qu. la « Queritur cur
patriarcha » [D. G. II. 22. 2. 22], etiam expresse prohibetur
lege seculari, C. De gladiatoribus, 1. unica [C. XI 43] ; et non
tamen facta, vel opera, verum etiam spectacula, ut ibidem
concordat in hoc Gof[fredus] et Ho[stiensis] et Thomas,
2a 2e qu.art. XCV, ar. 8° in fine et Ray[mundus] in Summa,
libro 2°; et secundum eumdem Ray[mundum] et Ho[stiensem] et nulla consuetudo vel verius corruptela potest aliquem
excusare, quia diuturnitas temporis peccata non minuit, sed
auget, Extra de Simonia, c. « Non satis » et c. « Cum Ecclesie »
[D. G. v. 3. 8 et 9]. Nec solum peccant duellum offerentes et
suscipientes pro quavis causa, verum etiam secundum eumdem
Ram. judex qui deffert vel prestat auctoritatem et forte
magis, quia potius tales ex officio coercere debent. Item assessores
et qui dant consilium ad hoc auxilium vel favorem, nec
obstat quod crimen lese majestatis, crimen perduellionis
appellatur, quia illud non fit ideo quia in illo crimine et non
in aliis sit admittendum duellum, sed quia perduelles dicuntur
hostes, vult ergo dicere crimen perduellionis, id est crimen
hostile, ff. De verborum significatione « Quod nos hostes »
[Dig. L. 16]. Et sic potest quod nullo modo, nulla causa,
nulla necessitate duella sunt permissa, neque etiam torneamenta
que sine peccato mortali exerceri non possunt, quia a
sacris canonibus probibentur Extra, c. I° [Xa 5. 13. I ],
quia talis ludus noxius est et illicitus, nam et si quis ibi moriatur,
non debet in cimiterio sepeliri. Et ista deberent
reges et principes, summo studio, a suis regnis et dominiis
penitus evellere, exemplo ejusdem beati Ludovici regis cujus
prohibitionem maxime in suo regno infringere nemo deberet
presumere, quia recto tramite incedunt qui ejus regiam
vitam sequuntur.
Quid plura ! Idem sanctissimus rex, ardore fidei totus accensus,
cum suis fratribus cruce suscepta, ad dilatationem
fidei, ad Terram Sanctam mare transivit, et, post multam
occupationem terre gentilium, secreto Dei judicio, qui ipsum
in adversis probare disponebat, cum suo exercitu manibus
incidit impiorum. Eductus autem de manibus eorum, non
statim loca sancta deseruit, sed per quinque annos continuos
remansit in Syria, captivos redimens et multos Sarracenorum
ad fidem sua religione convertens. Sarracenis autem petentibus
ut in pactione facta de solvenda pecunia pro sua et
suorum liberatione adderet, quod fidem Christi negaret si
pactum non servaret, se facere negavit dicens : « Tantum verbum de fide neganda horreo, quod hoc non possem exprimere sono vocis. » Addidit etiam minis eorum quod si
corpus oeciderent, animam non haberent. Itaque pretermittendum
nequaquam arbitror quod filio ejus domino
Philippo, rege Francorum christianissimo referente recensetur
: « Dum, inquit, ad Aquas Mortuas naves assensuri, dominum genitorem nostrum ego et fratres mei Johannes et Petrus deduxissemus ad suam, alias pro nobis paratas intraturi, ipse in navem sursum levatus, nos in barga veneramus, aspiciens deorsum : Audite, ait, filii, audite patrem vestrum. Et nos pariter instruens, ad me tamen sermonem dirigens. Considera, ait, fili, quod ego jam grandevus alias pro Christo transfretavi, et quod mater tua regina in diebus suis processerit, regnum nostrum, favente Domino, possedimus pacifice. Vide igitur quod pro fide Christi et ejus Ecclesia nec mee parco senectuti nec matri tunc desolate misereor. Delicias, honores relinquo ac expono pro Christo divitias. Te quoque qui regnaturus es, et fratres tuos ac sororem duco, etiam quartum adduxissem filium si pubertatis annos plenus attigisset, te idcirco te audire volui et animadvertere in te ipso, ut post obitum meum cum ad regnum perveneris pro Ecclesia Dei et ejus fide sustinenda ac defendenda nullis parcas, nec tibi, nec tuis, seu regno, vel uxori, aut liberis. Tibi enim et fratribus tuis do exemplum ut et vos similiter faciatis. » Omnia ejus laudabilia
gesta ac mire sanctitatis opera, necnon et finem vite atque
transitum gloriosum ex hoc mundo ad celum digne et sufficienter
exprimere quis valeat? Quem sacrosancta mater
Ecclesia tam gloriose recolit et in catalogo sanctorum adscribit,
eumque adorat, invocat, veneratur et colit. O quam
igitur magna Dei electa in hoc Francorum regia domus, quam
nobilis, quam excelsa, quam sancta radix, a qua tam gloriosissimi
et colendissimi principes emanarunt! Quid ergo,
putamus ne hanc domum unquam a Deo fuisse derelictam,
quam tantis decoravit prerogativis! Absit, licet enim eam
sepe flagellaverit peccatis exigentibus more pii patris, non
tamen dereliquit. Nec estimandum est eam, in radice fidei et
meritis ipsorum sanctorum regum sic catholice fundatam,
delusam tamdiu fuisse per aliquam magam, vel sacrilegam,
aut demonum invocatricem et revelationum et apparitionum
divinarum confictricem, maxime cum voluntas regis tempore
adventus sepius supra nominate Johanne et in tanta tribulatione
sicuti tunc affligebatur, nollet quovis modo errare aut
qualicumque uti mala arte. Ymo omnino abhorreret adjutorium
et consilium demonum, et ob hoc examinari voluit
dictam Puellam, prout dictum est, nec aliunde sperabat adjutorium,
nisi de summo celorum habitaculo, sicut credo. Ideo
pie credendum posse estimo ut Deus excelsus et omnipotens,
qui percutit et sanat, humiliat et sublevat, neque derelinquit
sperantes in se, meritis precipue beati Ludovici ac predictorum
sanctorum regum visitare dignatus sit regnum per unam
simplicem puellam, interveniente forsan beato archangelo
Michaele et sanctis virginibus prenominatis, ut adscribatur
tota liberatio non humane sapientie, industrie, vel potentie,
sed tantum divine miserationi et clementie, et meritis precipue
ipsorum sanctorum regum precedentium; ut etiam perpendatur
quod supra allegatum est, facile est concludi multos in manus paucorum, et non est differentia in conspectu Dei celi liberare
in multis et in paucis, « quoniam non in multitudine exercitus
victoria belli, sed de celo fortitudo » est, Primo Machabe.
cap. III°. Ex his omnibus igitur rationibus sic deductis, videtur
posse concludi verisimiliter pie estimandum fore prefatam
Johannam non fuisse a malo spiritu, sed potius a bono; totum
tamen arbitror relinquendum divino concilio absque alia temeraria
deffinitione.
Nunc restat respondendum ad argumenta superius facta
in pede questionis, ad primum, ubi dicitur quod ipsa Johanna
non poterat esse a Deo, quia jugiter solvebat legem Dei,
scilicet vestem virilem et arma deferendo etc. in quo semper
magna fuit mihi ambiguitas, sed tamen dupliciter potest ipsa
Johanna ad hujusmodi habitus virilis et armorum delatione
excusari.
Primo si hoc fuerit divina dispensatione, quia tunc omnino
licitum est, sicut legitur Dehbora introisse exercitum cum
Barac filio Abinoem et Zabulum et Neptalim accersitis decem
milibus pugnatorum adversus Sisaram principem exercitus
Iabin regis Canaan; que quidem Dehbora victoriam obtinuit
adversus eum et cecidit in manu ejus et Jahel uxoris Abercinei
disponente Deo, ut Judicum c. IV°, et c. V° [Judicum V, 7-8]
dicit : « Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt donec
Dehbora surgeret mater in Israel; nova bella elegit Dominus
et portas hostium subvertit ipse ». Sic divina dispensatione
potuit hoc facere licite predicta Johanna, sed utrum in hoc
divina intervenit dispensatio certum non habemus, nisi quod
monemur ad hoc ex pluribus conjecturis et rationibus prenotatis
et deductis.
Quod etiam, si objiciatur quod non est simile in Dehbora
et in ista Johanna, quia illa Dehbora habet pro se sacre
Scripture testimonium, ista Johanna minime, item quia ipsa
Dehbora adversus infideles, ista vero adversus fideles, potest
dici quod non omnia que fecit Dominus scripta sunt, ut dicitur Johannes, ultimo [Ev. Joh. XXI. 25]; licet vera sint,
tamen multa sunt apocripha et ideo, quia ipsa Johanna non
habet de Scripturis sanctis testimonium nec ab Ecclesia auctoritatem,
quicquam creditur de ea, pie creditur, verum quia
semper humanior et benignior pars est fovenda; quod si bene
opinantes de ea non habent auctoritatem quod fuerit a
spiritu bono, nec ipsi male opinantes de ea habent auctoritatem
quod fuerit a malo, et in hoc dubio interpretandum
fuit semper in meliorem partem, videlicet quod fuerit a bono,
ut supra deductum fuit, et hoc maxime pensatis rationibus,
presumptionibus, bonis indiciis pluribus et exemplis; neque
enim omnes sancte mulieres habent a sacra Scriptura testimonium,
quia non fuerunt tempore illorum qui eam Spiritu
Sancto inspiratam ediderunt, licet que adscripte sint
cathalogo sanctorum habeant a Deo et Ecclesia sacrosancta
sufficienter. Sed insuper neque omnes sancte vel bone mulieres
habent a sacra Scriptura testimonium, nec adscripte sunt
cathalogo sanctorum, nec aliud habent testimonium, nisi
solum suorum bonorum operum, et tamen de ipsis male opinari,
non tantum in bonis manifestis, sed etiam in dubiis,
esset judicium temerarium et grave peccatum, ex superius
allegatis. Quia igitur opera et gesta superius dicte Johanne
relata bona fore ostensa sunt, ut videtur, quod nullus debeat
eam reprobare, in bonis maxime, sed neque in dubiis, et minus
eam condemnare, unde jura promptiora sunt ad absolvendum
quam ad condemnandum, Extra De probationibus, « Ex
litteris » cum sua glossa [Xa II. 19. 3], et habet locum in dubiis
et obscuris, ut canonis glossa tangit. Cum ergo ipsa Johanna
assereret arma et habitum virilem ferre divina dispensatione
et hoc possibile erat, exemplo Dehbora preallegato, et demum
haberet testimonium bonorum operum de quibus supra non
debuit de levi improbari in sua assertione, quia nihil asserebat impossibile Deo aut inconveniens vel pure malum. Forte
hic objiceretur iterum quia mulierem arma ferre et habitum
virilem et bellis se immiscere est pure malum, cum sit divina
lege prohibitum, ut dictum est, modo de pure malis licitum
est judicare; dicitur quod loquendo simpliciter utrumque
horum verum est; sed si hoc fiat divina dispensatione non est
pure malum nec quovis modo illicitum, et adhuc si non apparebat
in hoc divine dispensationis efficax testimonium ex
conjecturis et inductis rationibus prenotatis, videtur mihi,
salva debita correctione, quod priusquam aliqua gravi pena
corporali plecteretur, debebat auctoritate Ecclesie inhiberi
per modum qui dicitur inferius in solutione secundi argumenti;
et in omnibus similibus que ad hec, ut licite fiant,
opus habent divina dispensatione, que est nobis occulta, et
in hujus revelationibus et aliis etc, priusquam sequantur vel
recipiantur, consulendus esset summus pastor Ecclesie, qui
Christi vicarius est, ne de facili fideles seducantur, et propter
alia multa in quibus pericula vertuntur animarum, que prolixa
egerent discussione et ejus foret expectanda sententia.
Nec obstat quod contra fideles, scilicet Anglicos, pugnavit,
quia non in quantum fideles contra eos pugnavit, sed potest
dici quod in quantum essent regnum opprimentes et absque
justo titulo constito debellantes, sine omni injuria tamen
loquendo. Quod fieri potuit etiam mediantibus angelis bonis,
patet ex exemplis et rationibus superius allegatis, quoniam
et angeli sancti cooperatores sunt justitie, que, communi
utilitate servata, suam unicuique tribuit dignitatem sicut
docet Tullius in Rethorica sua, que etiam, secundum beatum
Ambrosium, libro primo De officiis, nil alienum vendicat,
cuilibet dat quod suum est, negligit propriam utilitatem ut
servet communem equitatem, et secundum eumdem « Prima
justitia est in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes,
quarta in omnes; nempe justitia non novit patrem, non novit
matrem, veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur », resonante Cassiodoro super illud psalmiste « et
operatur justitiam », quod anthonomastice attribuitur ordini
Tronorum beato, eo quod in eis Dominus sedeat et per eos
judicia sua decernat, seu disponat, profitente Ysidoro Ethimolog.
lib°. VII°, cap. v. Unde divina Providentia solet corruptos
hominum mores bello emendare atque conterere,
vitam autem mortalium justam atque laudabilem talibus
afflictionibus exercere probatam, beato — De civitate Dei
lib. I° — asserante Augustino. Ubi autem divina Providentia
adest, non dubium sanctos angelos sepius advenire et, dispensante
Deo, ministeria sua ad ipsius gloriam et universi decorem
et perfectionem rectissime agere. Sed non sunt estimandi
sancti angeli bellis cooperari, nisi quatenus justa sunt
et justum finem habent, ac charitatem et zelo justitie promoventur.
In quibus, licet multa requirantur antequam bella
justa censeantur, tamen tria sunt necessaria, secundum beatum
Thomam 2a 2e, XLIX, articulo 1°. Primo auctoritas
principis, sive ecclesiastici, ut quando pugnatur pro Ecclesia,
sive secularis, 23a qu. la « Quid culpatur » [D. G. II. 23. 1. 4]
cum sua glossa ; et intelligo quando de illis, contra quos
bellum est gerendum, non potest haberi jus in judicio, quia
bellum debet esse necessitatis et non voluntatis, eadem causa
et qu., c. « Noli existimare » [D. G. II. 23. 1. 3]. Secundum
quando requiritur in bello ut sit justa causa, ut beatus
Augustinus docet in libro V°, qu. eadem, eadem causa, c. « Dominus noster » [D. G. II. 23. 1. 3] antequam causa sit
justa seu bellum sit justum et non injustum multa requiruntur
de quibus cavetur in glossa, eadem causa, qu. 2a, « Quod autem » [D. G. II. 23. 2] Tertium quod requiritur
est intentio recta, qua scilicet intenditur, vel ut bonum promoveatur,
vel ut malum evitetur, unde non licet bellum
gerere ex odio vel ambitione aut cupiditate, sed propter justitiam et caritatem, utilitatem et conservationem rei publice,
ut in prefato canone « Quid culpatur » et c. « Militare »
[D. G. II. 23. 1. 5] . Unde neutrum istorum nec duo sufficiunt
sine tertio, nec e converso, nam etsi sit legitima auctoritas
indicentis bellum et causa subsit justa et desit intentio recta,
nihilominus propter pravam intentionem bellum redditur
illicitum; dicit enim beatus Augustinus, in libro Contra Faustum
: « Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus et « implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, etsi que similia, hec sunt que in bellis jure culpantur. »
Idem, Contra Manicheos, ut in predicto capitulo Quid culpantur ». De hujusmodi bellis justis, vel injustis, egregie
pariterque diffuse tractat doctor irrefragabilis magister
Alexander de Alliaco III° Sententiarum q. 187 et 188. Si igitur
subter erant bellis que gerebantur per prefatam Johannam,
et ejus vita irreprehensibilis apparebat gravi reprehensione,
et premissis presuppositis ubique superius prenotatis extantibus
veris, et maxime quod juxta esset causa belli et intentio
recta, cum aliis requisitis et signanter quod nullos haberet
odio, imo quod omnes diligeret et amicos in Deum et inimicos
propter Deum et solum ex charitate certaret pro justitia,
pietate permota, hinc liquido videtur posse inferri ipsam
Johannam hoc egisse per divinam Providentiam et dispensationem
cooperantibus meritis ipsorum regum sanctorum
et aliis, ut supra habetur.
Secundo potest ipsa Johanna ab hujusmodi delatione habitus
virilis excusari e t hoc fecerit ex rationabili causa. Quia
tunc fieri potest sine peccato, pro quo notandum quod, sicut
dicit beatus Thomas, 2a 2e , qu. CLXIX, art. 2° cultus exterior
debet competere conditioni persone, secundum communem
consuetudinem, et ideo de se vitiosum est quod mulier
utatur veste virili et e converso; et precipue quia hoc specialiter prohibetur in lege divina preallegata, quia gentiles tali
mutatione habitus utebantur ad idolatrie superstitionem.
Potest tamen hoc quandoque fieri, ut idem beatus Thomas
dicit ibidem, sine peccato propter aliquam necessitatem,
vel causa occultandi ab hostibus, vel deffectum alterius vestimenti,
vel propter aliquid aliud hujusmodi. Quia ergo, ut
percepi, iste cause concurrebant in ipsa Johanna, potest inde
excusari, et hoc precipue si proponebat resumere habitum
muliebrem, officio suo peracto, absque mora.
Ad secundum argumentum, in quo dicitur ipsam fore precisam
ab Ecclesia et anathematizatam, auctoritate illius
capituli. « Si qua mulier » [D. G. I. 30. 3] et per consequens
eam non esse a Deo, respondendo ad hoc, presupponendum est
quod fuerunt quidam heretici Manichei qui tenebant et asserebant
neminem salvari posse nisi teneret et crederet contrarium
eorum que in canonibus dicte distinctionis XXXe continentur;
et ideo sancti Patres in generalibus conciliis congregati anathematizaverunt errores illorum hereticorum, prout
in dicta distinctione cavetur. Ideo secundum quosdam mulier
non incideret in penam illius canonis, nisi crederet oppositum
ejusdem canonis sicut illi Manichei faciebant, cui sententie
videtur Jo. An[dree] in Mercuriali concordare super
regula « Ea que fiunt », De regulis juris, libro VI° [Sexte. v.
12], dicens quod mulier non debet uti veste seu habitu suo
statui non congruente nisi fieret ex causis etc, quia legitur
Deuteronomii ubi supra « Non induetur mulier » etc. Et apostolus
mulieris habitum disposuit 1a Corinthiorum [I. 11] ut
ibi dicitur : « vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum », unde dicit idem Jo. An[dree] quod episcopus
ex causa potest inhibere mulieribus sue diocesis ne
vestibus sibi non congruentibus utantur, aut coloribus facies suas fuscent, etc. et hoc sub pena excommunicationis, aut
alia pena de qua sibi videbitur. Ex quo videtur quod si mulier
veste virili uteretur, non esset ipso facto excommunicata seu
anathematizata quamvis esset excommunicanda, et hoc nisi
teneret illum errorem eorumdem Manicheorum. Sed credo
quod etiam sine illo errore incideret in penam illius canonis,
si hujusmodi vestem virilem defferret proposito malo et
meretricio, ut videtur tangere glossa ordinaria dicti canonis,
super verbo proposito, et expressius Archidiaconus [Guido de
Baisio] in Rosario super eodem verbo proposito, nam dicit sic
proposito scilicet malo et meretricio; secus si bonum haberet
propositum, scilicet ut peregre proficiscatur, vel ut castitatem
servet, cum alias timeat de ea perdenda secundum
Hu[guccionem], quia in his casibus non incidit in penam dicti
canonis; et quia dicta Johanna in delatione habitus virilis
malum propositum non habebat, ut asseruit, sed bonum, quia
ob amorem castitatis defferebat, scilicet ut eam melius servaret
inter viros inter quos conversari habebat, et aliis causis
rationabilibus, ideo non videtur fuisse ex hoc precisam ab
Ecclesia et anathematizatam, quare non videtur argumentum
militare. Et hec sufficiant quantum ad primum articulum. Quantum ad secundum articulum, in quo criminatur perniciosa
seductrix, notandum quod ibi sunt duo vocabula,
videlicet perniciosa et seductrix. Secundum Papiam illud
dicitur perniciosum quod est calamitosum, funestum, qui
operam dat ut aliquem perdat. Seductrix vero dicitur a seducendo,
quod est decipere aut aliunde aliquem abducere, secundum
beatum Augustinum sermone 29, scilicet a bono ad
malum, vel a malo ad bonum, et sic quandoque sonat in bonum,
quandoque in malum. Sed, cum dicunt perniciosa seductrix,
non potest sonare nisi in malum. Sed quare judicari
debuerit perniciosa, neque seductrix, non vidi in toto processus
summario, cum ipsa potius salvationem hominum,
ut ex dictis suis videtur, sitiret quam perditionem, neque
aliquem a via veritatis et fidei tramite avertere temptaret et per sophisticas doctrinas errorum quemquam decipere moliretur.
Contra secundum, prout ex gestis et dictis ejus satis
potest deprehendi, forte sic eam criminantes hunc articulum,
seu hoc geminum vocabulum, quod sibi imponunt, elicere
satagunt; ex primo arbitrantes eam plures decepisse per
fictionem revelationum et apparitionum divinarum, sed si
succumbunt in rimo, restatque etiam in secundo. Ideo
pertranseo.
Quantum ad tertium articulum calumniatur ut presumptuosa.
Presumptuosa dicitur a presumptione; presumptio
autem accipitur aut ut est unus gradus superbie, de quo
tractat beatus Bernardus in libro De 12 gradibus humilitatis,
vel ut est vitium communiter juvenibus annexum. Quia,
secundum Aristolem, II° Rheticorum, juvenes sunt presomptuosi
causa triplici : quia sunt magne spei, et hoc est
secundum tres cognitiones objecti ipsius spei. Objectum si
quidem spei est bonum arduum et possibile, de quibus etiam
tractat magister Rob. Hol[kot] super lib. Sapientie 1. 23,
aut prout est una species peccati in Spiritum Sanctum, que
est quando quis de misericordia Dei minus presumit et in
peccatis manens judicium Dei evadere estimat et quasi Deum
non esse justum sua presumptione estimat; de qua tractat
Magister Sententiarum, lib°. II°, dist. XLIII. Contra quos tali
presumptione noxios scribitur Eccles. V° [5-9] « De propiciatu peccatorum oli esse sine metu, neque adicias peccatum super peccatum. Et dicas : miseratio Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserabitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant et in peccatores respicit ira illius. Non tardes vindicte disperdet te. » Neutro istorum
modorum invenio prefatam Johannam presumptuosam fuisse;
non primo modo, quia tales presumptuosi presumunt de se
et estimant se aliquid magni esse, contra quos apostolus dicit
Galath. VI° [Pauli Ep. Galat VI. 4] : « Si quis se estimat aliquid « esse, cum nihil sit, ipse se seducit », etiam non vocati se ingerunt,
ut beatus Bernardus ponit ubi supra, et laudes sibi
querunt, non Deo, et credunt se scire que nesciunt, ut Vegecius,
De arte militari lib. III°, ponit. Sed prefata Johanna
non estimabat se aliquid magni esse, cum dicebat, ut habetur
ex processu : « Placuit Deo per unam simplicem puellam etc. » In quo verbo recognoscebat se gerere et scientiam insignem,
etiam totum attribuebat Deo et non sibi, in hoc quod dicebat
quod « Placuit Deo sic facere etc. » et in hoc quod dicebat
quod victoria vexilli et sua omnia erant Deo attribuenda, et
spes victorie erat fundata in Deo et non alibi. Etiam vocata
et jussa dispositione divina, ut asseruit, venit ad regem pro
liberatione regni et non se ingessit, sed potius se excusavit
dicendo voci quod « Ipsa erat una pauper filia nec sciret « equitare, nec ducere guerram etc. » Nec alias, ut percepi, in
verbis vel in gestu apparebat superbia, neque videtur fuisse
presumptuosa, illa presumptione juvenum et potentum.
Quia laborantes illo vitio non de Deo, sed de sua virtute,
gloriantur; contra quos dicitur Jud. VI° [Judith. VI. 15] : « Non derelinquis presumentes de te et de sua virtute gloriantes humilias. » Sed ista Johanna non in sua virtute sed
solius Dei confidebat, cum dicebat quod omnia erant Deo
attribuenda, et spes victorie erat fundata in Deo et non alibi,
sed neque eam estimo judicandam presumptuosam fuisse
illa presumptione que est peccatum in Spiritum Sanctum propter
frequentem suam confessionem, de qua dictum est, et
quia nolebat manere, ut dicebat, in peccato mortali, et quod
esset magis dolens de mundo, si sciret se non esse in gratia
Dei, quod non faciunt tales presumptuosi, non verentes
judicium Dei, quia tamen evadere non poterunt.
Quantum ad quartum articulum dicitur leviter credens
qui credit cito, levis corde est et minorabitur teste sacra
Scriptura Eccl. XIX°. Que quidem levitas maxime cavenda
est in spiritualibus, quia ibi periculosius agitur. Hanc autem
Johannam, credo, estimarunt talem, videlicet quod esset leviter credens, quia pretendunt eam leviter credidisse vocibus
et revelationibus et apparitionibus sibi, ut asseruit,
factis; et in hoc videntur sibi ipsis contradicere, quia in primo
articulo dicunt eam hujusmodi revelationum et apparitionum
divinarum mendosam confictricem fuisse, et sic, per consequens,
eas non habuisse. In isto vero presupponunt eam illas
habuisse, sed tamen eis leviter credidisse; ostensum est
tamen superius satis verisimiliter, ex piis rationibus, ipsam
revelationes et apparitiones habuisse, et sic potest ostendi
non minus leviter credidisse, quia, ut ex processu colligitur
primo et secundo, factis sibi hujusmodi apparitionibus territa
fuit nec credebat illis, donec, ut dixit, angelus affaretur
et consolaretur eamdem ; recurrit etiam ad rationis remedium,
missas celebrari faciendo et munera sacerdotibus offerendo
in honorem sanctarum sibi, ut dixit, apparentium. Ideo non
videtur leviter credidisse, consideratis maxime consolationibus
spiritualibus, quibus dicebat se repleri, et salutaribus
monitis illustrari ab ipsis vocibus et aliis signis, supra in
primo articulo designatis, et videtur excusari ab adoratione
ista quod fallaces spiritus forent, secundum ea que supra
notata sunt in eodem primo articulo, secundum magistrum
Alexandrum de Alis, in libro tertio et glossam ordinariam
super illud : « Ipse nim Sathanas transfigurat se in Angelum « lucis. »
Quoad quintum articulum dicitur superstitiosa. Superstitio,
secundum Ysidorum, Etymologiorum lib. V°, cap. 3°,
dicta est eo quod sit superflua aut supernocitiva observatio.
Secundum vero Papiam dicitur et potest dici superflua,
supernoscitiva et superinstituta, quia non a Deo nec a
natura, sed super inventa ad malum et ad nullum bonum a
fallacibus spiritibus comprobatur. Unde, secundum eumdem
Pa. superstitiosus falsus religiosus dicitur, quia superstitio
est falsa demonum religio seu observatio, nam secundum
beatum Thomam sicut religio est cultus debitus Dei, illa superstitio est cultus indebitus demonum, et secundum beatum
Augustinum, II° De doctrina Christiana, cap. XXIV,
tales observationes non sunt nisi quedam pacta cum demonibus
inita. Idem concordat De civitate Dei, lib°. XXII°, cujus
etiam sententia est beatus Thomas q. 96 et ita qui superstiosis
remediis et observantiis innititur, superstitiosus esse
convincitur, de quibus beatus Augustinus loquitur in hunc
modum. Hec vanitas magicarum artium traditione malorum
angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis invaluit et
per inventiones earum inventa sunt aruspicia et augurationes
et alia que dicuntur oracula, vel nigromantica. Item idem
Augustinus [D. G. II. 26. 7. 16] : « Non observetis dies qui dicuntur
Egiptiaci et kalendas januarii, in quibus cantilene
quedam et comessationes et adinvicem dona donantur, quasi
in principio anni boni fati augurio, aut alios menses, aut
tempora, diesve, aut annos, aut lune, aut mensis, solisve
cursum, quia qui has et quascumque divinationes aut fata,
aut auguria observat, aut attendit, aut contendit, aut consentit,
observantibus; qui autem talibus credit, aut ad eorum
domum vadit, aut in sua domo introducit ut interroget, sciat
se fidem christianam et baptismum prevaricasse et paganum
et apostatam, id est retro euntem, et Dei inimicum, iram
Dei graviter in eternum incurrere, nisi ecclesiastica penitentia
correptus Deo reconcilietur. Dicit enim apostolus : « Sive manducatis, aut bibitis, aut aliquid aliud facitis, omnia in nomine Domini nostri facite, in quo vivimus, movemur et sumus. » Quid plura, hujusmodi superstitiosos observatores
exprobrat idem apostolus, Galath. IV [Pauli Ep. IV. 11] :« Cum cognoveritis Deum, imo cogniti estis a Deo; quomodo « convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis et menses et tempora « et annos. Timeo autem ne forte sine causa laboraverim in vobis ». Hec similiter omnia condemnat et abhorret Ecclesia
sancta catholica, ut 26a qu. 2a et qu. 5a per totas et qu. 5a c. « Non licet » et in quatuor canonibus sequentibus, et etiam
Extra, t. per totum [D. G. II. 26. 2 et II. 26. 5. 3 et ss. ; Xa
v. 21] Hinc etiam beatus Augustinus in Enchiridio tales
superstiosos observatores dierum lamentatur, dicens : « Qui
existimat quam magnum peccatum sit dies observare et
menses et annos et tempora, sicut observant qui certis
diebus sive mensibus, sive annis volunt vel nollunt aliquid
inchoare? Eo quod, secundum vanas doctrinas hominum,
fausta vel infausta existimant tempora, nisi hujus mali
magnitudinem ex timore apostoli pensaremus qui talibus
ait : Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis »; et habetur 26a qu. 7a c. « Quis existimaret » [D. G. II. 26. 7. 17].
Ad quod genus superstitionis pertinent omnes ligature atque
remedia execrabilia que ars, seu disciplina medicorum condemnat,
sive in precantationibus, sive in caracteribus, vel in
quibuscumque rebus, suspendendis atque alligandis, in
quibus omnibus ars demonum est, ex quadam pestifera societate
hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta
vitanda sunt a Christiano et omni penitus execratione repudianda
atque damnanda. Facit ad hoc c. « Non observetis »,
26a qu. 7a [D. G. II. 26. 7. 16], ubi damnantur etiam observatio
dierum, horarum, vel mensium ad aliquid inchoandum,
vel sciendum mortem, vel vitam hominum, prospera vel
adversa somnia vel auguria avium, carmina herbarum,
precaciole scripture, id est brevia pro quavis infirmitate super
homines et animalia, quia talia predicta nihil remedii conferre
possunt aut animalibus claudicantibus, vel moribundis, quicquam
mederi, sed laquei sunt diaboli et insidie ad homines
suite p.122/156
Source : Texte original latin : Pierre Duparc, "Procès en nullité de la condamnation de Jeanne d'Arc", t.II, p. 40 et suiv.
Commentaires du père Ayroles sur le traité de Bourdeilles :
SOMMAIRE : I. — Notice sur Élie de Bourdeilles.
II. — Coup d'oeil général sur son mémoire.
III. — La préface, les divisions.
I
Avec Élie de Bourdeilles, Jeanne compte parmi ses défenseurs un des
plus saints évêques de France, dans les six ou sept derniers siècles. Il
naquit vers 1415, au château d'Agonac en Périgord, d'une des plus
anciennes familles de la contrée; son père, Armand de Bourdeilles, y exerçait
les fonctions de sénéchal et de lieutenant du roi.
Jamais piété plus précoce ; dès l'âge de sept ans, l'enfant demandait à
suivre les fils de saint François, qui passaient souvent par le château
d'Agonac. On accéda de bonne heure à ses désirs ; il n'avait que dix ans
lorsque son père consentit à le conduire à Périgueux, pour le remettre
aux Pères Cordeliers de cette ville. Le noble seigneur avait fait préparer
une magnifique escorte, composée de la haute noblesse de la contrée;
l'enfant ne voulut qu'un âne pour monture, jaloux qu'il était déjà d'imiter
la pauvreté de son séraphique père saint François.
Ses progrès dans la science furent aussi aventifs que ses progrès dans
la piété. Sa philosophie terminée, envoyé à Toulouse pour ses études
théologiques, il soutint, durant huit jours, avec éclat, des thèses sur toute
la science sacrée, devant le chapitre de son ordre, quoiqu'il n'eut encore
que 19 ans. Mirepoix eut les prémices de son ministère; un plus vaste
théâtre allait de bonne heure lui être assigné.
Le siège de Périgueux étant devenu vacant par la mort de Béranger
d'Arpajon, le chapitre porta ses voix sur frère Élie, qui n'avait que 24 ans.
Deux chanoines furent députés au provincial de l'ordre pour le prier de
faire un commandement à frère Élie de les suivre auprès d'Eugène IV,
alors à Bologne. Le commandement fut imposé, et le jeune religieux
présenté au Souverain Pontife, comme l'élu du chapitre de Périgueux.
Les députés, alléguant que les mérites avaient prévenu les années, demandaient que le Pape ratifiât le choix, et accordât dispense d'âge. Pour
mieux l'obtenir, ils surfaisaient les années du candidat, et lui en donnaient
27. L'humble religieux protesta, dit n'en avoir que 24, et supplia le Pontife
de ne pas imposer charge si pesante à si jeunes épaules.
Eugène IV n'eut garde d'entrer dans ces vues; il ordonna au jeune
Franciscain de se laisser imposer Fonction épiscopale, et le fit sacrer par
le cardinal de Sainte-Croix, mis depuis sur les autels sous le nom de Bienheureux
Nicolas Albergati.
Un des premiers actes épiscopaux du nouvel évêque fut d'assister en
cette qualité au concile de Ferrare, auquel il a souscrit sous le nom
d'évêque élu de Périgueux.
A son entrée dans le diocèse, le jeune prélat trouva bien des ruines morales
et matérielles à relever. Le diocèse de Périgueux, comme bien d'autres,
était depuis 60 ans désolé par le Grand Schisme, la guerre étrangère
et la guerre civile; les ronces et les épines y avaient largement poussé.
Bourdeilles se mit à l'oeuvre avec le zèle du prophète dont il portait le
nom ; visitant son troupeau, relevant la discipline, édictant des peines contre les crimes publics, notamment contre les blasphèmes, et forçant
les grands seigneurs eux-mêmes à les subir.
Dans une de ses courses le prélat est enlevé par un partisan anglais,
le bâtard de Grammont posté au château d'Auberoche. Le prisonnier est
d'abord enfermé au château de la Roche-Chalais, mais pour mieux s'assurer
de sa capture, le forban résolut de l'envoyer en Angleterre, ou de le
renfermer dans quelque donjon au fond du Médoc.
Le siège de Bordeaux, métropole ecclésiastique de Périgueux, était
occupé par un archevêque aussi saint que son suffragant: c'était Pierre
Péberland. Ou devine l'amitié qui devait unir les deux prélats. Péberland
organise un coup de main pour rendre l'évêque à la liberté. Quelques
seigneurs guettent le prisonnier au passage de la Dordogne, l'enlèvent à son ravisseur, le conduisent à Bordeaux, où le saint archevêque lui
ménage une entrée triomphale.
La conquête de la Guyenne et l'expulsion des Anglais vinrent mettre
fin aux actes de brigandage, du genre de ceux dont le saint évêque avait été victime.
Le prélat conserva sous la mitre l'austérité et les pratiques d'un fils de
saint François ; il sut les allier avec les exercices du zèle pastoral le plus
actif. Plusieurs fois déjà, dans le cours de ces pages, l'occasion s'est présentée
de signaler la profonde déviation doctrinale et disciplinaire qui
s'implantait alors parmi nous, sous le nom si impropre de doctrines, de
libertés gallicanes. Déviation funeste, elle a amené toutes les autres.
L'attachement au Saint-Siège, étant l'humilité de l'esprit et l'obéissance du coeur, est toujours en proportion de la sainteté; tout comme l'éloignement
de Pierre, l'opposition à Pierre, sont, quelles que soient les apparences,
le signe de l'absence de l'esprit de Jésus-Christ, parce qu'ils sont l'orgueil
et la révolte.
Élie de Bourdeilles était un saint. Toute sa vie s'est passée à combattre
par la plume et par les actes les doctrines et les tendances anti-romaines
ou gallicanes. Il écrivit un traité de potestate Papæ; un autre contre la néfaste
pièce de Bourges, de abrogatione Pragmaticæ Sanctionis.
Pareil zèle n'était pas pour déplaire à Louis XI, dont le premier acte,
comme roi, avait été, avons-nous vu, de supprimer le diplôme schismatique.
Si la suppression eût été maintenue, la France n'aurait pas vu la
déclaration des droits de l'homme; la maçonnerie ne la tiendrait pas dans
ses brûlantes griffes.
A la suite des états généraux de 1467, réunis à Tours, Louis XI voulut
avoir Bourdeilles à sa portée pour recourir à ses conseils, et lui ouvrir
même sa conscience ; il le fit nommer archevêque de Tours en 1468.
Ces faveurs n'enchaînèrent nullement la liberté apostolique du prélat ;
il en usa pour combattre les menées du parlement et des courtisans qui
poussaient Louis XI à revenir sur son acte réparateur. Le grand archevêque était vraiment le mur d'airain. Le roi ayant découvert les trahisons
du favori qu'il avait fait élever jusqu'à la pourpre romaine, du cardinal
de la Balue, le fit arrêter et jeter en prison, comme coupable de lèsemajesté.
L'archevêque de Tours n'aimait pas le ministre prévaricateur;
mais c'était un évêque, un prince de l'Eglise, un cardinal. Le laisser juger
par la justice séculière, c'était laisser fouler aux pieds le privilège de droit
divin qui est l'immunité ecclésiastique. Bourdeilles croyait, ainsi que
l'enseigne Benoît XIV, qu'un évêque devait opposer sa poitrine aux glaives
des violateurs. Il alla trouver le roi, lui représenta l'attentat qui venait
d'être commis par ses ordres et le pressa de déférer l'affaire au Pape, sûr
que les délégués pontificaux lui feraient justice. En attendant, il ordonne
de publier dans toutes les églises de son diocèse les censures encourues
par ceux qui portent la main sur les ministres de Jésus-Christ. Le parlement
lui enjoint de retirer ses ordonnances. Ordre bien inutile, le nouvel
Ambroise les confirme. Les robins ordonnent de saisir le temporel de
l'Archevêque; c'était confisquer les revenus des pauvres. Le saint demeure
inébranlable. Louis XI ordonne à ses magistrats de modérer leur ardeur,
fait rendre à l'Archevêque ses revenus, et demander des juges à Rome
pour faire le procès à la Balue. Le Pape consulte le sacré collège, et envoie
quatre délégués. Louis XI apprenant qu'ils sont étrangers les récuse, leur
fait dire de rester à Avignon; et en attendant, malgré les prières de Bourdeilles,
il retient dans les fers le prélat dont il avait fait toute la fortune.
En 1483, Sixte IV conféra la pourpre à l'archevêque de Tours; ce fut
un nouveau motif pour le saint de multiplier ses austérités et ses bonnes
oeuvres. Depuis lors, Bourdeilles parut triste; il mourut dans l'année qui
suivit son élévation, le 2 juillet 1484.
Bourdeilles était en possession de grands revenus ecclésiastiques; mais
entre ses mains la commende était ce qu'elle avait été dans son institution
primitive, un moyen de faire jouir un plus grand nombre d'églises
ou de monastères des dons éminents de doctrine, de sainteté, de sage
direction, départis à certaines âmes privilégiées ; un moyen de faire réaliser à ces âmes elles-mêmes un bien plus étendu. L'homme de Dieu resta si
pauvre qu'il ne laissa pas de quoi faire un testament ; tout ce qu'il légua à
sa famille, ce fut son chapeau de cardinal. Ce chapeau fut vénéré comme
une relique dans l'église de Périgueux.
Bourdeilles reçut longtemps comme une sorte de culte dans l'église de
Tours, où de nombreuses lumières brûlaient constamment sur son tombeau.
En 1526, de Plas, évêque de Périgueux, commença une information sur
la sainteté de la vie de son vénérable prédécesseur, et sur les miracles qui
lui étaient attribués, en vue de porter à Rome la cause de sa béatification.
Une vie du saint cardinal, aujourd'hui presque introuvable, par Pierre
Boismorin, est signalée par plusieurs auteurs. Il serait à souhaiter qu'une
plume catholique fît revivre cette grande et sainte figure, et nous donnât
une histoire dont les grandes lignes promettent tant d'intérêt et de variété.
Tel est l'homme, qui a écrit pour la réhabilitation de la Pucelle, le
mémoire qui, dans le manuscrit du procès réparateur, se trouve venir
immédiatement après celui de Gerson, composé, comme il a été dit, au
moment où Jeanne venait de délivrer Orléans.
II
Un universitaire qui a occupé le sommet de sa corporation a écrit, si
ma mémoire est fidèle, que les scolastiques ne s'occupaient pas des prémisses.
Cette énormité se trouverait particulièrement réfutée par le mémoire
de Bourdeilles, si elle en avait besoin pour quiconque soupçonne,
même de loin, ce qu'est la scolastique.
Le prélat possédait à la perfection la scolastique de son temps. Non
seulement la Bible est un livre dont il semble savoir chaque verset; mais
il se meut comme dans son élément, au milieu des pages de Duns Scot,
de saint Thomas, de saint Denys, de saint Isidore, de saint Grégoire, de
saint Augustin; il renvoie à leurs oeuvres à chaque ligne.
Il établit si longuement ses majeures qu'elles forment presque un traité
de théologie sur la matière ; un prêtre de nos jours devrait s'estimer heureux
de les posséder. Il en fait l'application à la Pucelle, dans la mesure
où le lui permet le sommaire qui lui a été envoyé, le seul document mis
entre ses mains. Il exprime à plusieurs reprises le regret de ne pas posséder
l'instrument entier du prétendu procès de Rouen.
Bourdeilles était la modestie même; il se trouvait en présence d'une
cause déjà jugée par un évêque ; la prévarication n'était pas officiellement
constatée; la cause était particulièrement ardue. De là la réserve, je
dirais presque la timidité de ses conclusions, les restrictions qu'il met à
sa manière de voir, l'abandon de ses appréciations à de plus clairvoyants,
les protestations de sa soumission au Siège Apostolique, pour lequel sa
déférence et son obéissance éclatent avec un accent à part.
Après le mémoire de Bréhal, le plus long est celui de Bourdeilles. Il
occupe du folio CXI au folio CXXXII, quarante-deux pages de long et large
parchemin. Le vénérable évêque prend les chefs de condamnation, il en
compte vingt ; il les réfute les uns après les autres. Le premier, celui des
révélations et des apparitions frauduleusement inventées par Jeanne, étant le point capital, Bourdeilles consacre les deux tiers de son mémoireà l'élucider et à montrer qu'il n'y avait pas lieu de condamner la libératrice.
Reproduire toutes ses majeures, avec leurs longs développements, avec
les citations et les renvois qui les accompagnent, serait fastidieux pour le
lecteur. Elles sont trop longues et font perdre de vue le sujet principal.
On n'en trouvera ici que la moelle. L'application à la martyre ne présente
pas des détails nouveaux; presque tout a été déjà indiqué dans les mémoires
précédents, ou le sera plus rapidement dans ceux qui vont suivre.
Seule, l'autorité d'un si grand et saint personnage m'engage à reproduire
de longs passages, principalement de la partie qui regarde les révélations.
Quicherat n'a imprimé que la préface. La voici presque dans son entier.
III
« Jeanne ne mérite pas les qualifications énumérées dans la sentence
de condamnation; elle en mérite plutôt de toutes contraires. » C'est
exprimé dans le titre même du mémoire qui commence ainsi :
« Il est écrit : si vous avez à prononcer sentence sur une cause ardue
et difficile et que les juges de vos cités se partagent de sentiment, vous
irez vers les prêtres de la race de Lévi; et ils rendront la sentence réclamée
par la vérité (Deut., XVII). C'est pour obéir à ce précepte que notre roi
très chrétien, Charles, roi des Français, a voulu consulter les évêques et
les prêtres sur un fait plein de difficultés et d'obscurités.
« Il s'agit d'une jeune fille du nom de Jeanne, qu'il pense lui avoirété autrefois envoyée par l'infinie miséricorde du roi éternel des siècles
pour son soulagement et pour la délivrance du royaume des Francs.
Tombée au pouvoir des Anglais, elle a été chargée des plus graves inculpations
et livrée au supplice.
« De là, diversité de sentiments chez plusieurs.
« La jeune fille était-elle conduite par le bon ou par le mauvais
esprit? La sentence rendue contre elle, les accusations qui lui ont été intentées, sont-elles conformes à la vérité et à la justice? Le roi
notre sire consulte là-dessus plusieurs évêques et plusieurs prêtres catholiques.
« Sa Majesté a bien voulu par lettres patentes savoir l'avis d'un homme
aussi enveloppé des ténèbres de l'ignorance que je le suis, moi, frère
Hélie, le dernier des Frères Mineurs, qu'on appelle évêque de Périgueux.
Pour lui obéir, dans la faible mesure de mon exiguïté, j'ai étudié le
sommaire du procès fait contre la jeune fille, et la sentence qui l'a condamnée,
et j'ai écrit les pages qui vont suivre, comme expression de ce
que j'ai pu opiner de moins imparfait sur la matière.
« La sentence de condamnation énumère vingt griefs, d'après lesquels
Jeanne est déclarée : 1° coupable inventrice de révélations et d'apparitions
célestes; 2° pernicieuse séductrice; 3° présomptueuse; 4° ayant cru légèrement;
5° superstitieuse; 6° devineresse; 7° blasphématrice contre Dieu,
les saints, les saintes et les sacrements ; 8° contemptrice de la loi divine ;
9° coupable de prévarication à l'endroit de l'enseignement sacré et des
canons ecclésiastiques; 10° séditieuse; 11° cruelle; 12° apostate; 13° schismatique;
14° atteinte d'erreurs multiples dans la foi; 15° coupable de
multiples délits contre Dieu et la sainte Église; 16° en révolte expresse,
obstinée, avec endurcissement et opiniâtreté, contre notre Saint Père le
Pape et le concile général; 17° pertinace; 18° obstinée; 19° excommuniée;
20° hérétique.
« Il faut examiner, par ordre, si la teneur du procès justifie ces inculpations. » Bourdeilles, comme il vient d'être dit, discute un à un tous ces
chefs de condamnation dans l'ordre même de la sentence.
|