|
Jeanne
d'Arc par Henri Wallon - 5° éd. 1879
Appendice II-21 : Sentence |
|
« In nomine Domini, amen. Quotiens hæresis pestiferum
virus uni membrorum Ecclesiæ pertinaciter inhæret, atque
ipsum in membrum Satanæ transfigurat, diligenti studio
curandum est, ne per reliquas partes mystici corporis
Christi serpere possit hujus perniciosæ tabis nefanda contagio.
Cum itaque nos.... te, Johannam, vulgariter dictam
la Pucelle, in varios errores variaque crimina schismatis,
idolatriæ, invocationis dæmonum, et alia permulta, incidisse
justo judicio declaraverimus, et nihilominus,... nos,
existimantes te.... ab hujuscemodi erroribus et criminibus
recessisse,... prout in schedula tua, propria manu subscripta,
latius continetur; deinceps vero, post hujuscemodi
tuorum errorum abjurationem,... te in eosdem errores et
in præfata crimina, ex tuis confessionibus spontaneis et
assertionibus, iterum (proh dolor !) incidisse, velut canis ad
vomitum reverti solet, sufficienter et manifeste constat:... HINC EST quod te.... relapsam et hæreticam decernimus,...
et tanquam membrum putridum, ne cætera membra pariter
inficias, ab ipsius Ecclesiæ unitate rejiciendam et ejus
corpore abscidendam.... necnon potestati sæculari relinquendam...,
rogantes eamdem potestatem sæcularem qua tenus, citra mortem et membrorum mutilationem circa te
suum judicium moderetur; et si in te vera poenitentiæ
signa apparuerint, tibi ministretur poenitentiæ sacramentum.»
(Procès, t. I, p. 471-473.)
Source
: Jeanne d'Arc - Henri Wallon - 5° éd. 1879.
Notes :
/
|